Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA4 --


Auroram, Solisque iubar, Lunaeque nitorem,
20 Latonam, Iapetum, et Saturni pectora vafra,
Terramque, Oceanumque patrem, Noctemque nigrantem,
Magnorumque alios, genus immortale, deorum.
Me quoque lanigeros pascentem in saltubus agnos
Hesiodum cantus docuere Helicone sub almo,
25 Vt mihi se primum tali cum voce videndas
Obtulerunt divae, magni Iovis aurea proles.
Sub dio, o vigiles pastores, probra virorum,

23 pascentem in saltubus agnos etc. Ergo Hesiodus et

pastor fuit et pastoritiam vitam egit; quod nullam tum natalium infamiam denotabat, sed tantum vigentem adhuc antiquissimorum temporum auream illam vitae simplicitatem, quam et in loeupletissimis Hebraeorum Patriarcliis admiramur, et in maximorum regum filiis apud Homerum . Quid quod

„ Pavit et Admeti tauros formosus Apollo etc? Caeterum ego crediderim, fuisse Hesiodum a puero pascendis gregibus destinatum, sed quum maximum a natura ad poeticam facultatem habuisset ingenium, litteris deinde sese excoluisse diligentcr, atque artium disciplinis imbuisse, quas illa ferebant tempora.

27 probra virorum, etc. Haec certe Musarum alloquu

tio minime urbana videri possit, nisi velit Hesiodus significare, Musas et ex pastoribus, qui x.cuc e\ey%e& et yxare^eg solum sunt, maximos vates efficere posse, ut de se ipso nulla antea doctrinae laude florente vatem suavissimum effecerunt. Nam quod Clericus ait, gratulari sibi poetam, quum primum alloquutae sunt ipsum, conviciis esse usas Musas, quod id proprium fuerit primaevae simplicitatis atque amoris indicium, non placet. Scio quidem et ab amantibus

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.