Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 4 --

possis, notitias, aut, si eae tibi adfuerunt, ut Croatas cavillare possis, Te easdem scientem volentemque dissimulasse.

Quid sibi vult his: contra tamen sentiunt Croatae iam supra transactum est. Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Cur tamen Tu Croatas perpetuo crepas? Cur scriptores Croaticos non dicis? Ast tu id ipsum dicere voluisti! Figuratus hic loquendi modus, ut pro Scriptoribus gentis alicujus gens ipsa nominetur, Tibi inadvertenti elapsus est! Cederem si id una aliave tantum vice evenisset; nunc ubi Te in omni semper occasione hac phrasi usum video, non possum non sinistram de tuo a gente hac alieno animo formare conjecturam. Sed pone de hoc loco: Scriptores Croaticos indicare voluisse. Nonne supra iam edocui Fabulam hanc praeter minutos quosdam scriptores a nullo majorum gentium Scriptore Croatico memorari, ut scias nobis a recentioribus rerum Croaticarum Scriptoribus, inter exteros non nisi Du Cangius, Farlatus, et Assemanus; inter Gentilitios qui praestant Lucius, et Kercelichius, e manuscriptis Ritterus, Ladanius, et Marczellovicsius probantur. Horum autem nemo palmaribus his fabulis opus suum commaculavit. At nugas has ii, quos indicavi, Croatae Scriptores nihilo saecius venditabant! Verum an non jam supra stipulatus sum, ipsum rei Litterariae statum non et obscuris quibusdam Authoribus, sed ex iis, qui saniori Nationis parti plurimum probantur, aestimari debere. Ortum Kocsius vester Hunnorum a Daemonibus Incubis repetit. Fabula venditi a Zvetibald pro alba Equa Regni non nullis vestris scriptoribus magni negotii momentum habere videbatur. Attilae Diploma minuti quidam Scriptores Vestri aeque circumferebant: quantis sublectae fidei Narrationibus non scatet Thuroczius Bonfiniusque vester? Quid Tibi animi esset, si quis Croata Scriptor propter fabellas istas toti Hungaricae genti insultaret?

Croatae... Majores suas ad Cimerias damnari Tenebras haud aequo animo ferentes. Quid Tibi opus fuit hoc rursus aculeo? Cur Tu, qui caeteris in rebus Sententiam gravi semper Iudicio

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.