Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 3 --

quando Lucium primam ipsi Hungaricae historiae facem praetulisse tuto inficiari non potes. Vide, quam injurius sis in nostros scriptores; nec Author Slavus qui saeculo undecimo, cum nulli adhuc apud nos Anonymi Belae Regis Notarii, aut Thuroczy extarent Vernaculo Idiomate Historiam Slavonicae Gentis conscripsit, saeculo vero duodecimo a Presbytero Diocleate et Marulo Latinitate donatus est; nec Thomas Archi-Diaconus Spalatensis - quibus tamen ipsis nos fidem antiquitatis tribuimus, Iudicis gravitatem non tribuimus - Fabulae huius meminerunt; sed tu, ut totam gentem continuo lacessere possis, non desinis omne Croaticorum Scriptorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. Ego, quoniam cum umbris gestis depugnare, Glavinichium adhuc et Orbinum, magna scilicet nomina, cedo; de his Triumphum, si eum tibi decorum futurum putas, pace mea cecineris. Id tantum a te majorem in modum peto, ne probatiores scriptores nostros cum nugatoribus his confundas; ut modum Imaginationi tuae ponas; ut verba magis in posterum in potestate habeas; Frementibus Croatis! nimirum ob explosam anilem fabulam; quem, quaeso, propterea a nostra gente vidisti infremuisse? Quem praeter fabulatores illos, quos gloriae tuae victimas jam destinavi, Croaticum scriptorem, non dico frementem, sed vel murmurantem de hac fabula audivisti?

Pergis Libro 2-do et pag. 119. ais: Contra tamen Sentiunt Croatae, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari haud aequo animo ferentes. Quare ostentant Alexandri magni Diploma a Ratkajo relatum, quod in Tabulario Capituli Chasmensis originale asservari a non nullis Croatis audivi tum subnexa denuo Chehi fabula graviter, odiis alacer, concludis. Sed cum haec omnia Croatarum figmenta sint, a nobis jam alias explosa, non est cur iis refellendis tempus teramus.

Patere, Vir clarissime, ut pro ea, quae inter viros Litteratos vigere debeat, ingenuitate Tibi aperte remonstrem quantum detrimenti existimationi Tuae per Sententiam hanc intuleris. Nimirum prodidisti hoc Loco aut defuisse tibi necessarias pro eo, ut dictatoris hoc tono pronunciare
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.