Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xxix --

de ira Junonis, huic Achillis irae quam simillima:
Junonis gravis ira et inexsaturabile pectus.
Irae videlicet magnitudinem, quae propter Latinae linguae egestatem uno verbo exprimi non poterat, pluribus verbis expressit. Vides igitur, me in primo Homeri versu, atque adeo in prima voce, nequaquam nimis liberum, sed fortasse nimis anxium fuisse. Eundem hunc versum Helius Eobanus Hessus ita convertit, ut mihi videatur, quasi dedita opera, in ipso aditu sui operis immoderatae libertatis exemplum posuisse. Scripsit enim:
Dic mihi magnanimi Pelidae, Musa, furorem.
quem versum, non inelegantem, nec similem multorum, qui apud eum occurrunt inculti et invenusti, ne forte videar improbare sine caussa, singula verba cum Homericis collata cujusmodi sint consideremus. Dic. atqui Homerus canendi verbo est usus in Iliade, quam, ut rei dignitas postulabat, exordiri voluit magnificentius: dicendi verbum ad Odysseam, poëma submissius ac pacatius, reservavit. Mihi. etiam hoc pronomen peti ex Odyssea, atque huc obtrudi non oportuit; in quo inest fortasse quaedam suavitas, granditas non inest. id sentimus ita esse, quum legimus aut illud Theocriteum,
Εἰπέ μοι, ὦ Κορύδων, τίνος αἱ βόες ?
aut illud Virgilianum,
Dic mihi, Dameta, cujum pecus?
quorum utrunque ipsa tenuitate commendatur, et est pastoritio sermoni ordiendo valde accommodatum. Magnanimi. qui vir fuerit Achilles docet Homerus (l. 20. v. 467.) hisce verbis:
Οὐ γάρ τι γλυκύθυμος ἀνὴρ ἦν, οὐδ' ἀγανόφρων,
ἀλλὰ μάλ' ἐμμεμαώς.

Haud etenim vir mitis erat lenisque, sed ultra
Morem acer.
eundem, Homeri vestigiis insistens, Horatius in epistola ad Pisones talem jubet induci, ut

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.