Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xxviii --

Utinam ego essem ejusmodi, ut moderatae illius libertatis exempla ex me peti possent. Ea certe passim in toto opere mihi usus ese videor, non temere de inconsulto, sed ita ut ratio vel postulabat, vel, ut levissime dicam, patiebatur. Nec vero dubito, ut hoc etiam adjungam quod valde ad rem pertinet, multa esse loca, in quibus hoc jus legitimae libertatis usurpasse putabor, quum tamen minime usurparim, ac potius Homero servierim voluntariam quidem, sed fidelissimam servitutem. Exemplo esse potest vel primus ille versus,
[ERROR: no reftable :] μῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος

Iram cane dea Pelidae Achillis,
in quo convertendo, vocem μῆνιν expressi, non uno verbo iram, sed duobus iram trucem. scripsi enim:
Iram, diva, trucem Pelidae concine Achillei,
non ut inani vocabulo versus quasi lacunam explerem; quod aeque facile alia ratione assequi potuissem, sed ut Homero pressius haererem, ac servarem illud Tullianum de verbis lectori non annumerandis, sed appendendis. Vocem enim μῆνιν; quaecunque demum ejus vocis origo sit, quod grammaticis, de illa inter se digladiantibus, quaerendum ac statuendum relinquo, equidem didici ex Phocyllide, majus quiddam, quam ὀργὴν, id est simplicem iram, significare. Ait enim:
Ὀργὴ δ'ἐστὶν ὄρεξις· ὑπερβαίνουσα δὲ, μῆνις.
Ira est appetitus; at modum supergressa μῆνις.
Quum ergo vox Latina levior esset, quam Graeca, adjeci illud ponderis veluti complementum, ut ex utraque parte quasi momenta essent aequalia. Id mihi Horatius itidem fecisse videtur (lib. I. O. 6.) quum, eandem Homericam vocem intuens atque exprimens, (quod et Bentleius animadvertit, et cuilibet eum locum legenti facile apparet) non satis habuit scribere Pelidae stomachum , sed scripsit, Gravem Pelidae stomachum cedere nescii. Eodem pertinet illud Virgilii
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.