Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-21 --


Frustra operis fessum et longi jubet irrita ferre
Orsa domum, et vacuum, tot post amissa virorum
Milia, et indecorem nulla cum laude reverti.
Hunc magnus finem rebus dat Jupiter; urbes 30
Dejecit multas qui celso a culmine, multas
Dejiciet, vertetque (potest nanque omnia) fundo.
Ergo agite, atque meis cuncti parete volentes
Consiliis: longe hinc patrias fugiamus ad oras.
Jam spes nulla, capi nostris posse Ilion armis.
Dixerat Atrides: olli obstupuere silentes,
Attoniti et moesto curam sub corde premebant.
Armipotens tandem haec fatur Tydeïus heros:
Nunc primum incipiam verbis contendere tecum
Heic procerum in coetu, qua fas, Atrida; loquenti
Stulta nec ignavus cedam, verum obvius ibo.
Tu, quaecunque loquar, rex, irae parce. peperci
Ipse prior; lenta et sum passus mente vocari
Degener in Danais, nec fortia natus ad arma.
Haec etenim jactata omnes, juvenesque, senesque,
In me foeda palam norunt convicia Graji.
De geminis tibi quippe dedit Saturnius unum.
Imperio praestare dedit, sceptrisque potiri:
Virtutem, imperiis quae firmior omnibus una est,
Et sceptris praestat longe omnibus una, negavit. 50
Tamne igitur timidos, tam molli pectore credis,
Tamque sui oblitos decoris, quam dicis, Achivos?
Ire domum tibi si properat mens percita, solus
I, licet: ampla patet reditu via. stant tibi naves
Ad mare tot, patriis quae te huc vexere Mycenis.
Coeptum opus urgebunt alii, fortesque manebunt.
Tandem Troja cadat Grajo dum Marte: capessant
Vel, si tantus amor patriae telluris, et ipsi,

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.