Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-461 --


Longius, impatiens irarum; ac talibus infit:
Nam quae istaec, rerum saevissime, verba locutus? 540
Nos quoque te invictum scimusque, ultroque fatemur.
Sed Grajae miseret gentis tamen, inclyta bello
Quae perit adversis nullo pro crimine fatis.
Nunc, quoniam sic, magne, jubes, absistimus armis.
Consilio at saltem liceat monitisque juvare,
Illa tuas pereat prorsus ne perdita ob iras.
Tum pater, obscuro cogit qui nubila caelo:
Cras iterum Oceano cum primum fulserit Eos,
Diva, Jovem, si forte velis spectare, videbis
Magnanimum clade ingenti prosternere Grajos. 550
Nec prius absistet, parcet nec caedibus Hector
Efferus, ad naves olim quam saevus Achillem
Suscitet eximium luctus, qua luce jacentis
Patrocli ad gelidum pugnabit Graja cadaver
Pressa malo pubes ingenti. hic vertitur ordo
Fatorum: hunc statui finem: nec jurgia, nec te
Iratam curo. non si, digressa beatis
Aedibus e divūm, terraeque extrema capessas,
Et maris; Iapetusque, et Saturnus jacet atro
Exsul ubi longe in barathro: nec luce fruuntur 560
Laetifica Solis supera in regione vagantis,
Nec dulci ventorum anima. nam Tartarus ambit
Inclusos tenebris, alta et caligine mersos.
Illo etiam si forte, ira stimulante, ferare,
Nil movear, vesana, omnemque exsuta pudorem.
Jupiter haec: ausa est contra nihil hiscere Juno.
Interea Oceano Solis jubar incidit, atram
Pone trahens noctem. Solem videre cadentem
Trojugenae inviti; nigra caligine obortas
Grajugenae contra laeti sensere tenebras. 570

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.