Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-188 --


Andromache solita est prius, ipsi quam mihi, juncta
Cui thalamo est, quo se felicem conjuge dicit. 220
Ite, agedum, celerate alacres, praedemur ut illum
Nelidae clypeum, quem late didita fama
Esse auro totum e solido fert intus et extra,
Detractumque humeris leto strati Diomedis
Dedaleum thoraca, opus admirabile, telis
Indomitum Aetnaeo quem duxit Mulciber igni.
Quae capere annuerit si Fors, hac nocte carinas,
Spero equidem, Graji conscendent, velaque retro
Versa dabunt ventis. vana spe turgidus Hector
Talia clamabat: cum Juno exarsit in iras; 230
Atque caput quassans, solium, quo forte sedebat,
Auratum, sedesque alti concussit Olympi.
Tum sic Neptunum, furiato pectore, magna
Magnum diva deum alloquitur: Neptune, frementis
Late qui pelagi das jura tridentifer undis,
Necdum etiam Danaūm miseret, quos clade perire
Indigna immeritos cernis? nec munera menti
Nunc subeunt, quae multa tibi, multoque lepore
Structa ferunt toties Helicenque, Aegasque. vicissim
Tu molire aliquid, quo vincant denique Graji.
Argivis quotquot nam dīque, deaeque favemus,
Si studio Troas concordi urgere velimus,
Atque Jovem unanimes cohibere immane furentem,
Nae solus viridi residens tristetur in Ida.
Sic ait: irata Neptunus voce sororem
Increpuit: Quae verba istaec, vesana, locuta es?
Non me, non divūm quenquam pugnare Tonanti
Fas est: ille omnes unus nam viribus anteit.
Haec inter sese alterna dum voce loquuntur
Neptunus pater, et Juno, jam, quidquid ab altis 250

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.