Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- Homer-v-645 --


Hoc mihi ego accipioque lubens, et laetor amantem
Quod redamas, memor usque mei, nec te latet, inter
Grajugenas quanto Nestor sit dignus honore.
Haec propter tibi dī faciles dent omnia, quae vis
Sic ait: ille, senis laudem postquam audiit omnem,
Rursus abit, Grajūm ingrediens ante ora frequentum;
Ac tristis pugnae, si quis decernere duro
Forte velit caestu, duo ponit praemia. mulam 770
Sexennem, longos aptam durare labores,
Indomitam sed adhuc, multa et vix arte domandam,
Ipse manu adductam statuit, circoque revinxit
In medio, pretium victori. deinde rotundo
Orbe cavum ponit calicem, solatia victo.
Tum medios inter stans haec effatur Achivos:
Atridae, Grajique omnes, Mavortia pubes,
Horum ergo duram nunc caestu invadere pugnam
Praestantes virtute duos, atque arte jubemus.
Annuerit Phoebus cui laudem, et victor Achaeo 780
Agnitus a coetu fuerit, sibi laetus ad altas
Hanc agito naves mulam, validamque, laborem
Et quae ferre queat longum. qui victus abibit,
Hunc referet calicem duri solatia casus.
Dixerat. ast acerque animis, et corpore vasto
Ingens, immani caestu et pugnare peritus,
Continuo, proles Panopeïa, surgit Epeus;
Injecitque manum mulae; dehinc talia fatur.
Huc veniat, calicem qui vult sibi tollere: mulam
Non etenim, credo, quisquam hinc sibi ducet Achivūm, 790
Me victo, caestu qui glorior optimus esse.
Non satis, inferior quod sum, Mavortia quando
Praelia miscemus? cunctis excellere eidem
Non licet in rebus, nusquam nec ferre secundas.

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.