Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-616 --


Ante senem, ac tales expromit pectore voces:
Sume, pater, servaque domi quod tempus in omne
Te Patrocli admoneat, donum ferale, sepulti;
Quem raptum heu nusquam, velut ante, videre licebit
In Danais. munus do gratis. nam neque caestu,
Nec lucta, aut jaculo certabis, nec pede curres
Impiger: urget enim tibi tristis membra senectus.
Sic ait; inque manus tradit: laetatus at ille
Accepitque datum, dulcique haec ore profatur:
Vera istaec, venerande puer, quaecunque locutus. 740
Non mihi firmi artus, non pes, non brachia utroque
Ex humero, atque manus agiles, o amice, moventur.
Atque utinam nunc membra, aevo florente, vigerem!
Qualis eram, tumulo intulerunt Amaryncea Epei,
Buprasio in magno, quo regem tempore; gnati
Et regis posuere viris certamina. nemo
Par mihi vel similis venit; non gentis Epeae
Quisquam, non Pylius, non, quos Aetolia misit,
Praestantum quisquam juvenum. nam caestibus audax
Enopiden vici Clytomedea, deinde profectum 750
Pleurone Ancaeum lucta; rapidisque praeivi
Iphiclum pedibus celerem; tum Phylea missa
Et Polydorum hasta. duo me vicere sed unum
Actoridae curru. qui, ne pulcherrima ferrem
Victor, quae cursu restabant praemia equestri,
Conscendere axem gemini; tractabat et alter
Lora, alter bijugis caedebat terga flagello.
Talis eram: juvenes at nunc juvenilia tractent;
Ipse, olim heroum in numero qui clarus habebar,
Jam tristi enervis cogor parere senectae. 760
Verum age, quae restant, indic certamina, totum
Funeris et munus caro persolve sodali.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.