Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 233 --


Hinc vero et totidem umbrosi de partibus axis
Lumine prima caret tantum, quae proxima terris,
Perfundit reliquas denso jubar aere tortum.
Quod si etiam flexus perpendere mensurasque
Et numeris numeros liceat conferre, quod arctis
Legibus adstrictae nequeunt praestare Camoenae,
Bis decies et bis tantum consurgere Olympo
Invenies omni viduatum lumine conum,
Quantum late patet transverso corpore Tellus.
Alta magis tricies sed Phoebe assurgit in axem
Despectatque humiles terras coeloque propinquat.
Illa igitur prorsum horrentes fugit alta tenebras,
Sit licet umbrai in medio fractumque per auras
Excipit aerias jubar et se ostentat ab alto.
Hoc[ERROR: no reftable :]23 autem, extremum quod transvolat aera, lumen
Cur adeo languescat hebes divamque triformem
Usque adeo tenui squallentem aspergine tingat,
Accipe. Hyperboreis licet eluctatus ab oris
Discutiat nubes aquilo coelumque serenum
Fulgeat, aerias sparsi tamen usque per auras
Pervolitant, quamquam tenuata mole, vapores.
Saepe etenim densis dum nubibus obrutus aer
Nigrescit circum late coelumque diemque
Eripit ex oculis, crebris micat ignibus aether,
Commovet horrisonus mentes fragor aeriasque
Fulmina concutiunt turres jamque imber ab alto
Praecipitat plenisque exundant flumina ripis;
Saepe ergo Aeolio Boreas emissus ab antro
Evolat et siccis pluvium secat aera, pennis.
Continuo coelum omne silet, suspenditur ater
Nimbus et adstrictis clauduntur nubibus imbres.
Ipsae autem tumidae primum tenuarier, inde
Discindi nubes Phoebique admittere hiantes
Per rimas jubar ac demum vanescere et omne,
Quam late coelum patet, effulgere serenum.
Scilicet, e Libycis Auster delatus arenis
Quos multo fervens distenderat igne vapores,
Non illos Boreas pellit procul aere ab alto,

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.