Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 252 --

eum esse deditum, quam vigiliis etc., proinde, quod eundem eonsangvineali facultate repraehenderit. Ille autem putans, talia sibi a domino capitaneo Bana suggesta fuisse, licentiosius eidem scripserit et temerarius. Sed capitaneum Bana nihil sibi unquam eatenus locutum fuisse, jurato dicebat fatebaturque, ideo, cum illa Kulmeriana praecipitantia occasionem praebuerit, causa rei esset. Rogaret proinde suam excellentiam banalem pro danda sibi indulgentia et gratia, tanquam causae tragediae hujus et miseriarum domini Kulmer. Epistolam illam Kulmerianam ad Bana scriptam conditionatam censeri, si nempe Bana reus est, qui quia non esset, cessare omnia. Kulmerium autem tot mensium carcere et sex hebdomadarum vinculis suam illam in scribendo praecipitantiam satis luisse, et suae banalis excellentiae prudentia et gratia poena hac cautum esse redditum, quod credatur imposterum nunquam ita semet praecipitaturus. Ad hanc baronessae a |

345

Sermage epistolam in auditoriali judicio baro quoque Kulmer fassus est, se conditionate intelligere et habere epistolam illam ad Bana scriptam, si videlicet is reus foret. Ac tandem est a vinculis etiam absolutus, [in majoribus comitissae postea gratiis et familiaritatibus . . . . Praecipue, quia locumtenentis adjutantius Dragoni et Kulmerio infensus fuisset et comitissae....][ERROR: no reftable 31:] [ERROR: no reftable :]6 redaka prekriženo, i samo se ovo dalo nagadjati. Dragoni autem utrique infensus erat ideo, quod anno superiori 1755. occasione tumultus, cum Graecium Stiriae comitissa abivisset, ingentis valoris annulum amisisset. Hunc a Dragonii uxore sibi sublatum, comitissa suspicabatur, Dragoni e contra, ab ipsa comitissa baroni Kulmer donatum. Et quia neuter suas suspiciones probare valuisset, persequenti unns alteram vivebant animo.

4to.

(Terraemotus varii in locis diversis.)

Sub decursu banalis tabulae et sub Februarii mensis medium ob ingentces terraemotus, qui non tantum Ulisipponam in Portugallia destruxissent, sed ubique auditi fuere per Italiam, Germaniam, Galliam, Austriam, in Croatia quoque nostra frequentius, jussu aulae publicae eatenus preces sic institutae sunt, ut primo in cathedrali, tum apud Franciscanos, dein sanctum Marcum postea patres Capucinos, demum apud patres Jesuitas 40 horarum preces essent. In cathedrali ob conciones, quas ego triduo habui, et quidem primo die de gravitate terraemotus, 2. de ejus causis, 3. de remediis, et quae per me primo sunt institutae occasione talis devotionis, ingens fnit populi concursus. Servabantur et in subsequis ecclesiis conciones, sed ob debilitatem concionatorum populo minus arridentes, omnesque unice contra ferias Bacchi et licentias introductas fulminatoriae et quorundam in veritate indiscretae et temerariae, ut prohiberetur a vicario generali, contra tales invehi. Unde dum ad sanctum Marcum ultima fuisset concio, ego a nobilibus matronis pro eadem invitatus eram, quam et dixi, tali populi totius concursu, ut praeter amplissimum templum forum etiam adjacens populo plenum foret. Dixi autem concionem de mundi vanitate, et res hujus saeculi non esse nisi deceptiones, atque hoc ex illo psalmo: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Defectus omnes supra plurimorum captum exposui, applausu eo, ut concionem hanc typis edendam petierint, civitas per suos exmissos mihi gratias egerit, magnates quoque, uti comes Orsich et Sermage, fructu quoque tali, ut domum regnicolarem,

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.