Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 253 --

quae in templum libertatis conversa erat, ejus antea amici protectoresque deseruerint, neque ad baal, sive saltum, aut mascheras eo amplius profecti sint, nihilque inconveniens sit auditum, immo | 346 defensores libertatum antea in osores effecti sunt earundem, impleveruntque confessionalia, immo sub ipsa concione lacrymis templum. Neque vel postea ac subsequis annis Zagrabiae visa sunt et audita priora. Benedictus sit Deus, qui haec operatus est in auditorum meorum cordibus. Erat autem petita integra concio a naturalibus rationibus, deducti bene mores singulorum, solutae objectiones, quae in favorem dici possunt, res firmata scripturae exemplis. Ac in fine, cum ex more ad Te Deum laudamus devenissem, inspirante et movente Deo, haec exposui: an vere sequentem versum dominum confitemur dicere audeam? Subticui. Tum hoc pertinere ad singulum dixi, exposuique, aliud esse laudare Deum, et aliud Deum pro suo domino confiteri. Quare dicere nos omnes posse Te Deum laudamus, sed an omnes, nescirem, Te dominum confitemur. Quibus sequi Deum placet, dicant omnino, quibus autem mundum et mundana, ne mendaces rei coram Deo et tot mille hominibus sint, dicerent potius: Te Deum laudamus, mundum autem dominum nostrum confitemur. Me hortari nullum, ut hoc vel illud profiteatur, sed unum hoc ne mendax sit, proinde in libertate omnes relinquere, quod quis vellet, profiteretur. Atque nec dicto: Amen, discessi. Fateor, incredibilis factus ad haec fuit fletus, plurimique tam mihi quam confessariis fassi sunt, se ad contritionem motos fuisse, nam praesente Deo et coram Venerabili puduit, mendaces apparere et mundum pro domino agnoscere suo, et quod antea agnovissent, poenituisse. Notare haec volui, nam fors prodesse poterunt alicui lectori vel concionatori. - Sub iisdem porro his devotionibus, die videlicet 17. Februarii, item 18., grandior terrae concussio et terraemotus Zagrabiae etiam auditus est, immo ter nocte 18. praecedente. Subsequis quoque diebus, quamvis non ita vehemens. Lues quoque continuabat animalium, praecipue ad Szamobor et loca vicina, atque in diversis regni partibus.

5to.

(Hudoden bona Vidovcensia occupat.)

Dominus Hudoden prope Vidovecz ad Varasdinum bona a quodam Ballog possessa, alias ad eundem Hudoden pertinentia, occupat et possessorium eorundem capit. Instat ad locumtenentem Ballog ordinaturque judlium, qui eundem restituat etiam cum brachio. Iste cum ad uxorem Hudodenianam ad praefata bona venisset, neque illa bonis cedere vellet, praedictam dominam intercipit et Zagrabiam curru, ut quampiam malefactricem publicam ducit, atque ad regnicolarem domum includit. Lamentabantur passim omnes: laesa nempe esse in eadem domina privilegia juraque nobilitatis, cum ipsa et uxor viri foret nobilis et nobili orta progenie, videlicet filia Georgii olim Czindery. Et esto post aliquot carcerum dies dimissa fuerit, lamentandi attamen occasio cessavit, marito praecipue suo, qui factum hoc Viennam plane repraesentavit, quin et ipse lamentatum ivit.

347 6to.

(Parochus Cadak uxorem ducit.)

Defuncti olim fiscalis Lendvay filia notitias familiariores cum quodam parocho dioecesis Jaurinensis, cognomine Cadak, eousque contraxerat, ut se ei futuram uxorem promitteret, si dispensationem eatenus obtineret. Nescio, cujus medio egit pro eadem, et subreptitiam obtinuit, in qua hoc tantum exprimebatur, quod ex certis rationibus, pontifici cognitis, cum eodem ad ducendam
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.