Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 209 --

processum. Dicet enim: crimina de peculatu et residuis accusavit Paxi, de sodomia Delinich, de famoso libello Reess. Erga assecurationem et jussa, talia totamque proditurus esset historiam. Induci enim nulla ratione, quod velit. Paxi ista metuens, placandum esse Malenichium censebat, cogitandumque, qua ratione et de probis prospici valeat. Delinich abbatialem crucem auream defuncti Adami Chegetek eidem obtulit. Ac ut semet eliberet, Bononiam pro rectore mitti petiit, presbythero quodam seminarii clavigero a se instructo, qua ratione, si opus fuerit, Malenichio succurret, quod etiam qualiter praestitit, anno sequenti dicetur.

Episcopus autem verba illa Lukauszkii cordi accipiens, actione hac beneficium mihi potius conferendum, dummodo isto priver, curam et solicitudinem adhibuit. Quare vel positiva sua malitia, vel de aliorum etiam consilio, quod judicet omnipotens, postquam a fratre suo canonico Nicolao Thauszy falso et perjure intellexisset, me res omnes meas e domo movisse et noctu eduxisse, quin ad indagandam rei veritatem in domum misisset visum aspectumque, aut saltem portarum vigiles examinasset desuper, hoc uno perjuro fratris sui habito testimonio, monialium praeterea dicentium, quod in meridionali domo mea, quam frater meus Christophorus incolebat, lumen noctu vidissent, quodve ego personaliter juri me non stiterim, Viennam perscribere ad Goymerecz, Koller et Batthyan banum non exhorruit, me ab orthodoxa fide apostatasse atque in Prussiam profugisse, sparso eatenus etiam per totum regnum rumore, ut canonicus Galliuff sorori meae Annae et affini Hadrovich haec ipsa jurando affirmaret, tanquam ab episcopo audita, dicens: me ut theologum bonum multa contra fidem ex vindicta scripturum, et post Lutherum haud talem fuisse fidei inimicum, ut ego futurus sum. Quod caeteri etiam in capitulo dicebant. Fateor, tot inter persecutiones atque injurias nulla mihi gravior accidit ista, ac si per eorum malitiam de anima plane mea vindictam accipere debuissem. Sed erant haec illorum vota, ut videlicet non solum beneficiis ecclesiasticis me spoliarent, honore etiam, sed aeterna plane salute per defectum a vera et orthodoxa fide, aut fors declarabant, quid illi similibus in circumstantiis fecissent. Occasionem porro perjurio illi canonici Thauszy praebuere res Kukuljevichianae, quae ab anno 1751., morte videlicet canonici Wolffgangi Kukuljevich, apud me fuere in deposito, et fato quodam illo ipso die, quo comparitio adornabatur, parochus in Mihovljan Joannes Kukuljevich pro rebus eisdem intra legatarios dividendis submiserat. Has quia educi canonicus Thauszy vidisset, fratri episcopo sub juramento retulit, meas me subduxisse, nocte illa domi fuisse, omnia abduxisse, quod et moniales ex luminis visu confirmavere. Mentiti omnes.

302

Scripsit 2do. Calumnias illas superius descriptas, quas ego contra reginae zelum dixissem coram parocho illo in Selina, relatas episcopo a canonico Galliuff, quas nihilominus nec somniavi. 3to. Canonicos Putz et Reess laude et commendatione (rationes) sui exsecutoratus cantoris olim Georgii Reess dedisse, uti et caeteros, quod aperte falsum est, quia nec hodie dedissent. Tandem advocatum illum meum Benedictum Krajachich seducere procuravit, qui, postquam mei suscepisset patrocinium, apud episcopum fuit continuus, quin episcopus nato interea eidem filio semet patrinum obtulit prolemque ejus e baptismo levavit. Habuit Krajachich Verocensis oppidi

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.