Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 208 --

duos pro excipienda quadam fassione. Missi sunt Georgius Berkovich custos et Franciscus Mihanovich succentor, qui, quo ducerentur, ignorabant. Hos sequenti die ad Szeszvete adduxit comes ipse, coram quibus ego in plenipotentiarios meos |300 cantorem Adamum Ztepanich et comitem Joannem Patachich fassus sum, illique cum comite rediverunt Zagrabiam, ego vero Varasdinum profectus sum et redivi.

Interea frater meus de procuratore fuit solicitus, et postquam nemo accipere voluisset, facta instantia ad locumtenentem pro mandato recurrit, qui illud statim expedivit et Krajachich vigore illius suscepit causam. Comparueruntque ad terminum, comes qua plenipotentiarius fassus procuratorem Benedictum Krajachich ac alios. Qui Krajachich quia semet comparere cum mandato expressisset, ut tale exhibeat, voluerunt. Dein et instantiam, quam in fine quoque ehibuit. Et quia strictissime criminalem adornasset sacerdos actor petitionem, ad personaliter comparendum et adstandum urgebat, sed Krajachich nil reposuit aliud, quam sic comparere debere reum, prout citatur, ad adstandum personaliter nec in actione nec in citatoriis fuisse me citatum, proinde me nec obligari. Malenich, id subintelligi debere, diffusius et verbosius scribebat, provocando ad judicem, quod et is hoc intellexerit, nec obesse, quod non expresserit, quia hoc casu et per errorem accidisset. Krajachich replicuit: inhaeret legi. Definitumque est, rejici terminum ad 12. Novembris, et me ad personaliter adstandum obligari.

Paxi, errorem hunc Malenichii observans, prouti etiam comitis locumtenentis mandatum, item comitis Patachich plenipotentiam, dicere statim incepit, semet in hac re nil habere velle, remque, uti praeconceperant, firmam non esse, quia, si desperata causa mea esset, comites patrocinia hujus non susciperent. Credibilius et episcopo locutus fuerit, qui Lukauszkium, ut fiscalem suum, vocat et consulit. Iste, adstante Paxio, actionem pessime formatam esse, edicit, quia, cum fiscus procederet, vel in rumore vel fama vel probis, quas in paribus transmittere et adnectere debuisset, fundare actionem debebat; interrogavitque, quas et quales haberent probas. Tacuere ambo. Tum ille: viderent, ne hoc ipsum occasio suae promotionis sit. Paxi audita a Lukauszkio pluribus dixit et plane in capitulo proposuit. Malenich, in ea se fide fuisse, asseruit, quod crimina dicentes probas illi sint suppeditaturi, et semet semper recursum habiturum ad capitulum. Gradinszki ad caeterorum risum mirari incepit, quod fiscus probare deberet quidpiam, voluitque, ideo privilegiatum dici, quia probare nunquam deberet, sed alter diluere, et, si non dilueret, pro convicto haberi. Videbatur ejusdem opinionis esset Reess, Paxi contrarium sustinuit, svasitque, ne capitulum ulla ratione hac de re vel scire velit, constitutumque ut, nemo de re hac vel sermonem faciat, et ob lectionem actionis, quam Malenich legendam dabat, plane cum Paxio in contentiones venerunt. Suspicabatur Malenich, Paxium lectoratum ambire, et his viis episcopum, aliunde cujusvis minutae alium et instabilem, a se amovere adniti; hinc solicitudo Malenichii. Accedit episcopum, sed et iste, ut videat capitulum, respondebat. Capitulum nil se scire velle, reponebat. Malenich, et pro lectoratu et probis solicitus, nedum privatis sed in consistorio plane publico palam edixit, semet extricaturum, quia, si probae illi suppeditatae |301 non fuerint et promissorum damnetur, lineis aliquot terminaturus esset
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.