Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 192 --

. Vicebani Rauch necessariam esse ab officio depositionem censuit, prouti et Josephi Raffay. Novum regiminis systema inducendum dixit, illudque ipsum, quod supra descriptum est, uti ex rumoribus observare licuit. Privatorum instantias exhibuit, uti Sermagianae viduae, Draskovichii subditorum aliorumque, quae successive plurimorum dederunt occasionem mandatorum, uti infra videbitur. Regulatio ista Montis Claudii subditorum, quam commissio elaboraverat approbata et ad regnum missa. Denique Althamius deponendum е vicebanatu Rauchium arbitrabatur, uti publica rei hujus illico fama fuerat. Kollerius vero in banum, Rauchii promotorem, redundaturam notam bano persvadet, hinc is, ut in baronem elevetur, supplicat. Sed cancellarius Hungariae, baronatum sive statum magnatum illum talemque non esse sustinet, ut demeriti et in poenam ad talem evehantur. Cum ergo Rauch demeruisse probetur, ob sua demerita baronatu donari non posset in despectum totius status magnatum. Banus itaque medio locumtenentis semet dispositurum vicebanum suscipit ad spontaneam officii resignationem, quod etiam satis hoc anno sed sine effectu tentatum, ac quidem sub spe, si resignaverit, obtinendi postea baronatus.

(Josephus Raffay Vienna abit confusus. Restauratio comitatus Varasdinensis.)

Josephus autem Raffay cum affine suo domino Nikolao Skerlecz Viennam petiit, sed nec ad banum audientiam habuit, immo, ut Vienna semet reciperet, admonebatur, concessitque Posonium ad judicem curiae regiae, ubi indubie doctus, jubere principem, ut ex officio vicecomitis deponatur, ad evitandam confusionem quamvis, illud resignavit. Submissoque Decembri mense comite Antonio Erdoedy, ei suffectus est Nicolaus Bedekovich, in substitutum assumptus Ladislaus Czindery, notarius relictus et pro fiscali datus Petrus Spissich, sed de his atque aliis diffusius infra, ubi de effectibus commissionis. Nunc pro servando ordine et connexione rerum ad enarrandos residuos tumultus digredimur. |

284
(Tumultus IV. subditorum inferioris Sclavoniae.)

Quartus tumultus inferioris fuit Sclavoniae rusticorum, de quo, in quantum ab habentibus notitiam ad me relatum est, in tantum memoriam hujus posteritati relinquo. Postquam, conclusa 1748. pace promulgataque, dominia Hungarica antea in Hungaria habita duci Mutinensi vigore articulorum pacis restitui oportuisset, dominiorum illorum emptores de rehabendis pecuniis fuere soliciti. Condemnato vero existente generali barone Trenck, bonisque suis Sclavonicis fisco adjectis, iisdem creditoribus pro amissis Mutinensis ducis bonis non solum Trenckiana bona altissimo precio data sunt, sed ob aulae necessitates, quia diaeta (quae anno 1751. celebrata est), iudicenda, fine augendi contributionalis quanti meditabatur, cancellarius vero Hungariae, ne supersit quaepiam lamentorum Hungaris occasio, in diaeta 1741. promissa ut in effectum deducantur urgebat credebatque necessarium. Hinc 1749. ad limites divisorios comitatus jurisdictionis a militari processum est. Qua occasione, quia plurimorum bona ad militarem devolvi oportuit jurisdictionem, uti in specie baronis Marci Pejachevich, ex cameralibus Sclavoniae bonis cambium similibus fieri oportuit, uti et baroni Pejachevich dominium Veröcza, olim reginale, in cambium Mitroviczae ac aliorum obtigit. Comes praeses camerae Antonius Grassalkovich, commissionis talismodi praeses, occasione hac animadvertens, bona illa Sclavonica, quae alias a camera possidebantur, et occasione rerum distrahendarum

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.