Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
confinio antea capellanus fuerit, immo et in castris cum confiniariis, expediret forsitan, si hac de re interrogaretur, cur ita edixisset. Nil respondente ultro regina, de vicecomite Petkovich suscitari incepit, num verum sit, in Gay eum nullas praedas, nulla homicidia fecisse. Reposui, hoc esse verissimum, quia et a fratre meo, quem vicebanus ad revocandum Petkovichium submiserat, adeoque teste de visu, nullas eum praedas fecisse intellexi, neque in regno ab ullo mortalium. Neque de istis ultro suscitata est quidpiam. - Dices lmo: et in Biskupecz ad Varasdinum tumultuarunt rustici, qui tamen vicini confiniariis non sunt. Respondeo: isti ab exemplo aliorum et pure ex praeconcepta erga spanum vindicta, quem et occiderunt, aliis eos non secundantibus vicinis, surrexerunt et statim exstincti sunt, neque ivere per incendia vel praedas, sed ad officialium homicidia. Quod quia vicini illi confiniis rustici non fecerunt, quin spanos dominorum suorum pro capitibus habuerunt, ab exemplo Biskupcensium, bene ponderato et combinato, superiora nostra confirmari videntur. - Dices 3. In tantis singulorum dissensionibus et animorum discordiis rationem boni publici, ut publicum est, nemo quaerebat, at quidam privatas cupiebant vindicare injurias, quidam promotiones aspexerut, alii et a potiori sese defendebant. Hinc boni publici adeo obliti erant singuli, ut aula et in his, quae publico scribebantur nomine, privatas interessentias metita sit, et res privatorum sub publico agi nomine lamentata.
(Num metus solidus, rebellaturos omnes rusticos?)
Quaeres
(Dominus Manensdorff (sic)[ERROR: no reftable 25:]
[ERROR: no reftable :]
Na str. 260. Millersdorff. Viennam praeit et informat de variis, instantias praebens. Baronatus designatur Rauchio.)Absoluta commissione, Bohemus ille consiliarius Viennam praeivit, Althamius in bonis suis Chaktornya ad finem prope Septembris remansit. Qui adveniens reginam et, aulam caeteraque dicasteria de regni Sclavoniae inordinationibus adimplevit
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.