Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 176 --

fecerant contra conscriptores. Novam fecit pro Monte Claudio regulationem commissio, sed protervi rustici neque hanc acceptare voluerunt et coram ipsa commissione, quin punirentur, suam testati sunt proterviam.

4to.

(Raffay stante commissione suam jactat cum effectu potentiam.)

Innotuerat quoque Althamio, dixisse Raffajum, commissionem non semper futuram Zagrabiae, se autem cum reliquis permansurum. Rem hanc tulit aegerrime et inquisitionem desuper collectam misit principi cum opinione non sperandae pacis, si hi in officiis permaneant; cum enim se praesente talia jactare praesumant, quid se absente futurum? Et magno sui infortunio Matlekovichios stante commissione persequi inceperat. Qua in re capitaneus Nicolaus Matlekovich questus est, et comes Althamius reginae subito significavit, viri hujus insolentiam se jam praesente incoari, et quidem cum fraude. Nam coram se plenipotentiarium Erdoedianum se non esse negavit pernegavitque, | 268 immo ad speciem Orlekium plenipotentiarium esse dixit et plenipotentias ejusdem exhibuit, cum nihilominus comes ipse Georgius Erdoedy in recentibus ad Matlekovichium suis litteris Josephum Raffay suum plenipotentiarium scribat, suisque sic adhaereri debere ordinationibus, tanquam si propriae ipsiusmet comitis essent. Has easdem Erdoedii litteras reginae in originali mittendo, et quoadusque de regimine isthic alio provisum non fuerit, impossibilem esse et videri tranquillitatis ineundae rationem, perscribendo.

(Systema regulandi regni imponitur elaborandum Althamio. Solicitus de systemate Althamius.)

Ergo per baronem Kooh respondetur Althamio, idipsum Majestati Suae videri, sibique imponi, ut systema ex circumstantiis, quas videt auditque, regulandi pro futuro regni elaboret, et cum is ad thermas Carolinas venia Majestatis pergeret, systema tale per neminem ministrorum sed reginae directe submitteret. Grave hoc Althamio exstitit, utpote qui stante commissione vicebani solum Rauch et vicecomitis Raffay ab officio depositionem intellexerat, hocve solum per voces nisi de regimine alio provisum fuerit voluisse. At sensum suum Majestati clarius explicare durum illi videbatur et Bohemus consiliarius disvadebat, cum vindictae esse videretur, si praefati duo deponi praetendantur, nec futura esset comitis commendatio. Hinc de universali regni hujus regiminis norma comiti cogitandum esset. Accersit Jursichium, dein et Bisztriczajum, hisque pandit Kohii litteras ac reginae jussa, jubetque de his cogitare. Jursich, sive sui ad hoc incapacitatem videns, sive fine alio continuas commissionis occupationes habens, se his excusabat, alter patriam se non nosse dicebat. In veritate autem commissarii omnes occupatissimi fuere tam reorum examinibus quam et rusticorum examinibus aliisque tantis. Althamium res premebat et adeo cogitationibus defixum tenuit, ut plane alterationem se habere diceret. Jursichius in fine quaedam eidem conscripsit, sed quae nominetenus defectus aliquorum continebant. His raptim scriptis et Althamio praesentatis, a se non probabantur, ille iterum occupationes causatus remque longioris esse temporis, considerationis et morae, me eidem ad hoc perficiendum munus aptissimum a se censeri respondit. Quo etiam statim die Althamius me ad prandium invitat, blandissime habet, osculatur. Tum vesperi submissis ad me Bisztriczajo et Jursichio, ad systema hoc regiminis formae hortatur. Pandunt mihi anxietates comitis, Kohii epistolam, quam Althamio scripserat, omnemque in modum hortantur, orant pro optato

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.