Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 177 --

opere. Ego deprecatus laborem sum, tanquam opus considerationis majoris, et praecipue, quod ad reginae manus venire debeat, utpote in intimo consilio perscrutandum. Insistunt saepius, tribus diebus sponte semet ad prandia venturos nunciarunt, ut me disponerent. Tandem Althamius ipse die uno ad se accersit, oblataque secum chicolatta, rogat per omnia insinuatque, sibi relatum haberi, praepositum majorem in Gorre aegrotare atque vix evasurum. Se per amicos suos facturum, ut pro tali labore remunerer, immo Suae Majestati scripturum, quod cum is ob labores perficere nequiverit, a me accepisse adjutorium. Fateor, consideratione beneficii hujus motus sum, ut de methodo, qua cuperet, eundem interrogarem. Is se mihi totum credere reposuit persvasumque sibi esse, me bene facturum. Tradidit mihi Jursichii scripta illa, dein quae aliorum sibi extradata erant, mere lamentatoria, per Jursichium | 269 aut Bisztriczajum submissurum vesperi, quia prae manibus partim Bohemi consiliarii partim Jursichii essent. Fidem ei spondere debui, et spopondi, me illos talesque nunquam revelaturum. Submisit ille scripta illa per Jazvicz, Bisztriczaji amanuensem, obsignata sigillo, scribente Bisztriczajo: parcerem, quia ob labores neuter venire posset.

(Systematis elaboratio. Duae regiminis formae propositae. 1ma. Gubernii.)

Igitur examinatis submissis scripturis, quae pure defectus quorundam exprimebant, et potissimum vicebani, protonotarii, Busanii, Raffaji, de systemate cogitavi, ac in tres paragraphos opus dispertiendum credidi. lmo. Geographicam et universalem regni notitiam. Jurisdictiones varias, nempe militarem, politicam, bancalitatis, commissionis invalidorum, privatorum item, uti cleri et dominorum terrestrium, atque has in uno exiguo regno commorantes et sitas, immo terris commixtas, confusionem summam causare, quia quaelibet distinctis uteretur legibus, privilegiis, a distinctis dependeret dicasteriis, quae ipsa protegendo suos, juxta informationes quae dantur, confusionem causarent. Erantque descriptae cum locorum notitia et situ hae jurisdictiones, quae et illud haberent, ut, quod una vult, nolit alia, et res quibusdam firmata exemplis. 2do. Particularibus personarum omissis, ea, quae officii sunt, ex communicatis ab Altham scripturis accepi, quae videlicet ipsius erant officii, ut supremi comitis, protonotariatus, exactoratus et vicecomitis, ubi ob exempla praemissos quandoque nominare oportuit, uti v. g. ne protonotarius in favorem sui testamenta authenticare valeat, sicuti contra Naisich fusius in tot exemplis, ut Csikuliniano, Gothaliano, Erdoediano et tot aliis, in scripturis illis deductum habebatur, et plura talia; ne vicecomes plenipotentias agere, uti accusabatur Raffay, et de hoc et pluribus gestis officiis. 3tio. Demum, tanquam ex prioribus confluente, forma et idea regulationis continebatur. Videlicet aut constituendum erigendumque gubernium, cujus banus, aliunde persona semper militaris et conspicua, praeses sit, ad conservandum hunc regni baronatum, membra autem sive assessores ex quovis generalatu, nempe Carolostadiensi, Varasdinensi, Eszekinensi et banalibus confiniis, unus, per Suam Majestatem nominandus, ex schismaticis unus ob eorundem privilegia, ex clero unus, ex statu politico magnas unus, nobiles duo, ex civitatibus unus, bancalitatis nomine unus, et commissionis invalidorum unus; adeoque in toto 12. Subalterni horum sufficienti numero, uti secretarii, cancelistae, advocati etc. Ad gubernium hoc, uti mandata expedientur omnia regia, sic ut effectui
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.