Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 164 --

a potiori a Busanio, praecipue ubi de gravioribus scriberetur, sicuti relatione domini vicecomitis Georgii Petkovich, affirmantis, se litteras illas vidisse et originales legisse, quibus dominus Busan vicebano scribit, ut urat, praedetur, enecet, nec ulli parcat; et ista ex conferentiae mente. Prouti hoc idem etiam per totam Zagrabiam sic vulgatum fuerat, ut ZagrabiĆ¢ spe praedarum plures ad Biszag vicebanum secuti sint. Et quia, uti diximus, conferentiae sine actuariis saepe erant, saepe etsi scripsit quispiam, exigua et manca notabat, ideo plurima in his conferentiis conclusa et vicebano conferentialiter insinuata, negata pernegataque postea sunt, nec ullus scire volebat. His notatis, ad vicebanum digrediamur. - In Biszag supra retulimus illum stitisse, et reducem Crisio Hranilovichium exspectasse. Et quamvis nemo eidem sese opposuisset aut, excepto vicecomite Petkovich et capitaneo Matlekovich, qui in Gay, uti supra, tumultuantes dispulerant, ullus tumultuantes vel vidisset, quia isti, auditis his et visis vicebano | 256 et insurgentibus, ad montes aliaque secura loca sese absconderant et receperant, relictis foeminis et quidem senioribus unice domi, in crudelitates et poenas ac praedas potissimum conversi insurgentes sunt.

(Depraedatio miserorum sub ductu vicebani patrata. Item homicidia. Creat vicebanus carnifices.)

Rapiebant primo boves, vaccas, vitulos, equos, sues, caballas, omnemque animalium speciem, et, quae pro esu necessaria non erant, intra se dividebant, ut, exceptis Nicolao Skerlecz et Christophoro Kercselich, fuerit nemo, qui ex his rapinis partem non accepisset, immo domini Skerlecz portionem affinitatis jure vicecomes Raffay tollebat. Vulgata harum praedarum avaritia, plures nobilium servos colonosque suos vocarunt, qui in praedando juvarent dominos, et quamplurimi ad facinus hoc accurrerunt. 2. Suppellectilem ipsam, quam asportare poterant, tollebant, ut pannos, vestes, indusia etc., quin et ipsam illam, quam tumultuantes Šµ crematis nobilium aedibus sustulerant, repertam in desertis tumultuantium domibus praedabantur et auferebant. 3. Primis motibus quos repererant sine discretione aetatis, sexus, culpae, et sine omni judicio occidebant, ut matres stolidae in aquas plane praecipitarent ibidem submergendos potius pueros suos. Dein captos mittebant Zagrabiam ad carceres, et demum vicecomite Petkovich pro judice dato, qui rei magis videbantur, judicio brevissimo ac sine omni rei defensa severissimis afficiendo morti dabant crudelissimae, atque in tot patibulorum defectu ad ramos arborum suspendebant aut dissectos frustratosque appendebant. Porro justitiae ministro carentes, promulgari fecerunt, eos, qui carnificis munio defungi vellent, gratia vitae donari. Ergo certatum a rusticis pro infami est officio et postremo 4 illorum ad tale munus delecti, qui miseros miserius et crudelius morti dabant. Porro cautus vicecomes Georgius Petkovich fuerat, qui cujusvis rei et judicati sententiam a vicebano ut capite subscriptam voluit, neque vel unicum expediri permisit, antequam vicebanus non subscripsisset, magna, ut eventus docuit, sui felicitate et pro suae prudentiae commendatione.

(Depraedatio Erdoedianorum officialium in bonis familiae.)

Bona vero Erdoediana, Negovecz vocata, per officiales duntaxat Erdoedianos spoliata sunt, spoliis intra se divisis. Quo ex facto plures successive enatae sunt quaestiones et probari laboratum, spoliorum initium ab his profluxisse,

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.