Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 163 --

in vicinia degentes exstinxerunt. Dum enim castello Reka appropinquarent poti rei, contra eosdem per nobiles explosum est et cadentibus aliquot alii fugati dissipatique sunt nec visi postea, aucto in iisdem procul dubio timore, quod vicebanum cum aliis adesse intellexissent.

(Varasdini degunt Zagoriani. Generalis Draskovich comprimit factionem in Nagy Attak et Podravanam. In Biskupecz ad Varasdinum concitantur.)

Varasdinum Zagoriana atque ex Varasdinensi campo sese receperat nobilitas. Quo etiam protonotarius Adamus Naisich Konschinâ concessit. Comes Josephus Draskovich generalis his in circumstantiis civitati ipsi praefuit, singulique ab ejus pendebant dispositionibus. Ruinata civitatis moenia reparari fecit et quarta illa supramemorata factione in pago Nagy Attak intellecta, collecta qua potuit suorum ex Bukovecz et comitis palatini Ludovici de Batthyan ex Ludbreg manu ad sistendum properavit ignem, statimque exstinxit, enimvero cingens rebelles prima factionis capita sibi extradari petiit, secus ad unum internecione delendos evulgavit. Horum 4 eidem assignati sunt, factaque eorundem cum extradantibus et accusantibus confrontatione, auditoque benevolo examine, praecipui illi ibi ad reliquorum terrorem morti dati sunt, 20 prope minus reorum ad Varasdinenses ducti sunt carceres. Secum exeuntes a prudis quibuslibet severissime | 255 inhibiti, sed diurnum diei cuivis a 4 grossis a pagis ibidem vicinis exsolvi debuit. Dum haec per Draskovichium in Dravanis agerentur partibus, praedii episcopalis Biskupecz vocati ad Varasdinum, alias ad comitem Antonium Klobusiczki spectans, sed a comite Josepho Szapari ex arenda possessum, rustici tumultuant, spoliataque curia et occiso misere villico sive spano, provisore Varasdinum vix semet recipiente, generalis Draskovich Varasdinum rediit, captoque interfectore villici tanquam concitatore, atque ad carceres comitatus dato et subinde expedito ac in 4 frustra dissecto, ibidem remansit. Quia vero intellexisset, vicebanum ad Biszag advenisse, ut partibus Varasdinensibus prospiceretur, succursum sibi mitti insinuavit, submissusque a vicebano est episcopali banderio praefectus quidam Kovachich, cujus suosque homines per partes Dravanas motibus invigilaturos disjecit, divisitque supramemoratum diurnum, rusticis persolvere debentibus.

(Rauch vicebani praetensio.)

Porro vicebanus Kovachichium relegando ad generalem Draskovich, tales generali scripsit litteras, quibus praetendere videbatur, a se tanquam a regno missi generalis dependentiam, sibique a generali et relationes fieri oportere et ordines a se accipere. Rem hanc implacabili offensa et animo accepit generalis, ac, ut est suorum edicendorum facilis, queri non destitit. Offensi quoque remansere magnates, eo quorundam nobilium arrogantiam et praepotentiam surrexisse lamentantes, ut magnates generalesque a se dependere praetenderent, et baro Stephanus Patachich talismodi arrogantiam qui maxime iniquius tulisse videbatur, Sermage item et potissimum mater sua Juliana, nata Moschon.

(Conferentiae continuae, Zagrabiae a Busan, praeside episcopo, habitae. Vide fol. 336.)

Zagrabiae quotidianae apud episcopum conferentiae, sed hac et sine actuariis et sub una domini Joannis Busan, Ladislai Lukauszki et Antonii Bedekovich quasi directione, aliis ad eas nec vocatis existentibus, ut imperium rursus Zagrabiae penes unum Busan esse videretur et acciperetur non sine indignatione et stomacho ab iis, qui negligebantur. Acta diei singulae referebat vicebanus recipiebatque responsorias et quidem
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.