Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
. Ad hos ergo sublimiores Galliae fines properandum erat, atque ob olim optatum Galliam inter Austriamque foedus, quod antea sive praejudicia sive ambitio detinebant, nunc autem post Lotharingicam successionem facile apparuit, primo loco | 409 cudendum, quod ob conjunctionem Borbonicae ac Lotharingicae domus apparere impossibile desiit. Mediaque ad hoc in limine apparuerant, Lotharingorum nempe ad Franciscum I. accessus, atque horum, neglectis Germanis, ad intima promotio ac usus. Obstupuit orbis, dum, mortuo 1740. anno Carolo VI. imperatore, Galliam pro domo Bavarica tanta vidit fecisse, ac Carolum VII. ad clavum imperii collocasse, Carolo autem VII. vivis erepto, Maximilianum, ejus filium, deseruisse, et electo Francisco I., Lotharingiae olim duce, in una uxoris suae Mariae Theresiae, Hungariae Bohemiaeque reginae, potentia fixum, non solum ad speciem rem totam gessisse, at eundem pro imperatore illico agnovisse. At tum statim perspicacioribus apparuit, observavisse Galliam, rivali suo Habsburghico exstincto sangvine Gallicum successisse, et in instanti fere regiminum anteriorum systemata immutari observata. Sane sub ipso Aquisgranensi anno 1748. tractatu plenipotentiario ministro Austriae comiti a Kaunitcz uti
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.