Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
et Borusso parari coronam eam, ad credendum facile adducor. Quod prospicere studuerit suo principi, ejus exigebat fldelitas. Quod Austriam et Moscoviam his de Polonia metibus movere potuerit, nulla mihi est admiratio, sed inexspectati hujus belli hanc genuinam et veram esse causam, omnino dubito. Atque hoc ob Galliae cum Austria conjunctionem, et non acceptatam ab Anglia (quae Europae aequilibrium se sustinere gioriatur) neutralitatem, quam |
408
arripere debuisset, ne Borussus hanc
Conjectura scriptoris de belli causa.
Gallia, universalis monarchiae cupida, postquam observasset, se crevisse potentia, litteratura, cultu, artibus, ac praecipue navali potentia, ut non jam navim unam collocare in mari valeat, at classes integras, nationum quoque aliarum affectum se habere cum videret, quod lingvam moresque Gallicos ubique vel imitarentur vel sequerentur, in ea se rerum intentionumque suarum felicitate consideravit, quod ad suarum idearum effectum impedimentum vix supersit aliud quam Anglia, protestantis religionis caput, quae cum sibi adhaerentibus maris mediterranei teneret imperium, hocve medio Europae servaret Considerans quoque, Siciliae, Neapoli, Hispaniis, Parmae Piacentiaeque Borbonicum imperare sangvinem, Habsburghicam[ERROR: no reftable 35:] [ERROR: no reftable :]Pisac ima Hausburghicam, jamačno pogreška pera. quoque in Carolo VI. defecisse domum, huicque in Austriacis ditionibus et provinciis successisse Lotharingicam, Borbonicae conjunctam, familiam, ac plane in Francisco I. ad imperii solium esse elevatam, opportunas veteribus suis ideis animadvertens circumstantias, tempus evertendi rivalis sui, Angliae videlicet, circumspexit. Ac proinde in Angliae si non excidium, adminus praesentibus in circumstantiis inferendam ei notabilem diminutionem, properandum existimavit, et quidem cultura crescentibus, necdum tamen maturis Moscovitis, quorum si exspectata fuisset maturitas, impedimento esse novo valuisset
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.