Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 2-4 --

non artes illas, in quibus muliebre studium se exercet, praesertim acu pingendi, quam eximie profitebatur, commendabo, id illi cum multis commune; neque enim adeo difficile est et pulchras, et pudicas, et industrias mulieres, praesertim matronas, reperire. Quod singulare, quod proprium decus eius fuit et ad mulieres, ut ita dixerim, non pertinens, illud laudabo. Sed primum omnium nobilissimae poetriae genus referendum mihi est.

2 II. Itaque Franciscus Zuzoreus, Blasii filius, Floriae pater, vir ex civium ordine, cum opibus, tum cultu et vitae honestate admodum spectabilis Ragusii, uxorem duxit in patria Marinam, Petri Radalei, honestissimi civis, filiam, ex qua multos utriusque sexus suscepit liberos. Nos ex maribus suo loco laudabimus fratrem Franciscum, Capucinum caenobitam, virum clarissimum; at vero sex ei natae sunt filiae, quarum Margarita, natu minima, nupsit Ragusii Hieronymo de Primis, Benedicti filio, quatuor Anconae, in qua urbe post susceptos omnes fere liberos, quam ob causam plane ignoro, sedem suam domumque locaverat Franciscus, nobilibus viris in matrimonium collocatae fuerunt, nempe Nicolea Camillo Gabriellio, Lucretia Paulo Torreleonio, Elisabetha Petro Gentili Bonarello, Catharina Iulio Armentico; at Floria inter filias Secundo loco nata cum Bartholomaeo Pescionio Florentiae nobili genere orto matrimonium iniit, verum Ragusii, nam syngrapha, quam pactum matrimoniale vocant, Ragusii scripta fuit ibique in publicas tabulas relata XIV Kalendas Martias anni MDLXXVII.

Cum viro Florentiam se contulit Floria, ubi Etruscam linguam brevissimo tempore egregie didicit, ut in Etruria nata videretur, caepitque ea lingua versus edere, quae prius, Illyricis addicta Musis, multa Illyrica carmina elegantissime ediderat.

III. Etenim ingenio erat facili ad condendos versus, prompto, acuto, ut in Musarum sinu educata videretur. Epigrammata eius, quo carminis genere maxime delectabatur, stylo adeo eleganti confecta, adeo argutis conclusa sententiis feruntur, ut vix in viro atque poeta exercitatissimo aliquid tale desiderares. Porro docile ac perspicax ingenium, insignis eruditio atque elegans cultaque dicendi copia in muliere si reperiantur, magnam profecto illi omnium et admirationem et benevolentiam iure merito conciliant. Enim vero litterarum studia in eo sexu nemo exigit, nemo desiderat, qui communi omnium iudicio pro libris ad acum et colum, pro schola ad textrinam amandatur; hinc si litteras colit mulier, supra sexus conditionem elevata, virum agere creditur. Sane in Floria ea vis ingenii; is litterarum amor, ea poeticae facultatis praestantia, ea bonarum artíum peritia enituit, ut si in viro, etiam assiduis studiis addicta reperiretur, admirationi esset. Hinc facile intelliges,

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.