Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 214 --

quem a cancellis vulgus cancellarium appellat, in privatorum tabulis conficiendis gravi iudicio multaque arte se exercuit. Deinde vero cum diuturno industriae, fidei, probitatis experimento senatui valde se probasset, reipublicae a secretis munus, summum nempe, quod ad cives eius ordinis 232 spectat, eo deferente gerendum suscepit parique integritate, virtute, solertia gessit.

Quamvis autem negotiis gravibus adeo assiduisque distentus, Musas cum Latinas, tum Illyricas, cum quibus a teneris rationem habuerat, minime neglexit, sed cum iis quotidie versatus cecinit scripsitque utraque lingua multa poemata, quae vel periere pro humanarum rerum conditione, vel ex iis forte nonnullae erunt, quae sine authoris nomine circumferuntur. Extat unicum, quod sciam, carminum eius monumentum, scilicet in Ioannis Gundulae, Piacularium psalmorum Illyrici interpretis, laudem ode Latina eodem in opere typis vulgata, quae, quantum ea in arte valeret Liliatus, testis est locupletissima. Florebat ineunte superiori seculo XVII.

FLORIA DE ZUZORIS

Solent principes viri in pomariis, in pinacothecis aedibusque operam dare, ut in aditu ipso atque vestibulo vel tabulae graphice depictae, vel signa docta manu efficta, vel aliud insigne artis opus locetur, quo nempe spectatum adeuntibus statim in propylaeo speciosae res illae ad oculos veniant eorumque animum occupent; fit enim inde, ut attonitis et in admirationem iam traductis atque voluptate affectis caeterae loci partes, etsi quaedam non omnino admirandae, admirationi sint ac voluptati.

Id a me, ne cogitante quidem, sed casu et ex ordine illustria doctorum hominum nomina referente iam factum adverto, qui in alterius huiusce tomi initio, quasi in limine rem admodum speciosam, doctissimae scilicet poetriae lectissimaeque matronae, quae se mihi laudandam offert, nomen, suae olim Patriae ornamentum, seculis deinceps omnibus praedicandum exhibeo. Floria de Zuzoris olim non modo Ragusii, sed in tota fere Italia poeticae artis laude notissima ea est, ad quam laudandam aggredior.

Neque vero oris eius pulchritudinem et vultus venustatem, quamvis specie ad miraculum exculta fuisse perhibeatur; non castos mores atque pudicitiam, qua omnium seculorum matronis in exemplum proponenda videbatur, ut illud poetae illi merito ascripseris:
Hac condiscipula, vel hac magistra
Esses doctior et pudica, Sappho
(Martialis, liber X, epigramma 32) 1
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.