Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 70 --

egrederetur, vel ad sacram aliquam aedem vel alio concessura, quod ille diligenter quotidie explorabat, eminus eam, formae eius contemplandae causa, sequebatur, neque enim propius accedere satis sibi tutum, conscientia mordente, credebat. At vero semel accidit, ut matrona illum cominus accedentem intuita et submissa voce nescio quid loquentem inaudiens, conversa ad pedisequam, quasi iracunde diceret: Quid porro Aegyptius iste, in quem ita saepe 65 incurrimus, mussitat Aegyptiace ac susurrat, nec plura? Hac voce excitatus ille et poetico furore afflatus, quasi caballinum fontem potasset, domum continuo se recipiens, incredibili celeritate poematium edidit Illyricum, Aegyptiam, alludens ad nomen, quo eum matrona appellaverat, inscriptum. Cum amicis deinde ac patronis suis, viris doctis et eius artis egregie peritis, de lucubratiuncula sua communicavit, quam cum probari ab omnibus summisque laudibus efferri vidisset, utrum in officinam deinceps redierit, incertum, certum tamen est illum poesis studio se totum dedisse et multa edidisse alia poemata, quae maiorum incuria periere.

Aegyptia, de qua diximus, poematium superest CLVIII metris constans, certe si vel verborum nitorem, vel sententiarum gravitatem, vel carminum rationem, numeros, modos elegantiamque perpendas, vix aliquid tale, melius nihil fieri posse putabis, ut aptis verbis et ad rem accomodatis ea, quae ille feliciter expressit, consummatis etiam poetis difficile fuerit exprimere. Hinc celeberrimos nostrorum poetarum Ioannem Gundulam et Iunium Palmottam non puduit integra eius carmina suis inserere poematibus, ut inde palam facerent summi illi viri, eam se Andreae carminum rationem habuisse, quam Ennii atque Lucretii carminum habuit Virgilius. In eo Aegyptiam sagam inducit puellis de sorte sua sollicitis futura fata praecinentem. Primum e praelo exiit anno MDXCIX, subinde pluries, nec alibi quam Venetiis. Manu autem exaratum nemo est Ragusii, qui aliquam litterarum Illyricarum rationem habeat, et in musaeo suo non servet ac saepius manibus terat. Ob verborum proprietatem et candorem inter classicos linguae Illyricae authores ab Ardelio Dellabella Societatis Iesu in suo Lexico Illyrico numeratur. Florebat initio seculi XVI. Marcus Antonius Sabellicus libro X supplementi historiarum Andreae Cibranii meminit, ubi enim Venetorum copias ad Odetum Fuxium, vulgo Lautrechium, Gallici exercitus ducem, in agro Mediolanensi accersisse memorat, haec habet: Constabant Venetae copiae mille ferme levis armaturae equitibus, in queis erant Epirotici et Graeci generis pileati peltatique circiter quingenti, Andrea Cibranio duce (2). Nomen atque etiam aetas nostro Cibranio conveniunt, nam Odetus in Italia fuit circa XX 71 eius seculi annum, verum utrum reipsa de eo loquatur Sabellicus, incertum adeoque rem in medio relinquo.

Cum plura vero veterum poemata elegantissima prae manibus passim a nostris habeantur sine authoris nomine, optandum esset, ut qui ab opere vacant viri eruditi ea diligenter excuterent, ex stylo enim aliisque notis fortasse alicuius ex illis Cibranium authorem deprehenderent.



Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.