Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 6-2 --

Perillustrem dominum Suum collegam Josephum Raffay humanissime revereor, cujus erga me etiam magnos affectus ex litteris ad fratrem suum Stephanum datis abunde cepi. Frater illius pro descensu supplex institit, postulatum descensum 19. junii obtinuit, quo die etiam a nobis discessit, accepta pecunia, quae eum concernebat, videlicet aureos 14, paulos 3, baioccho 1, nec vestem clericalem praeter unam antiquam accepit, sed omnino in saeculari per curerrium ordinarium intempesta nocte cum Ligutichio discessit. Qua postea proficiscatur, ignoro! Illud Suo domino fratri aperiat, ut labori in exquirendis aureis parcat, ille enim si ad patrios lares jam non pervenit, per Italiam vagabundus spaciatur. Causam autem sui abitus facile sibi imaginabitur suus perillustris dominus frater, et me eam perscribere non expedit. Timeo enim ne littera haec aut vagetur, aut alicubi aperiatur, et sic fama adolescentis periclitetur. Domino tamen fratri, si voluerit, eam germane, sed arcane per reverendissimum dominum rectorem significabo. Si ad consilia mea, quae toties ei suggessi, respexisset, et reverendissimi domini rectoris, numquam in tam horrendos casus cecidisset, sed perditio tua ex te, Israel.

Novitatibus destituimur. Neque est quod tibi perscribere possim. Nego da i cesar i Spaniol vnogo soldatov spravljaju i puna ih je Italija, quo fine , Bog najbolje zna. Vručinu imamo neizgovornu i Bog bi nam se smiluval z jednum dobrum godinum. Grozdje od velike vručine vre je zrelo johče a festo Mariae Magdalenae. Gratiae DEO ab ista civitate magnae aguntur propter anni fertilitatem. His z Bogom ostani, dragi moj brate, i ja ostajem vsigdar tvoj.

Boltek Kerchelich 1736. 4. augusti.

P.S. Nolim ex mendosa hac et lurida scriptione affectum et amorem metiaris, quia non ex eo contigit (quod absit, ut tibi persuadeas), quod te spernam, nego fakin donesel mi je paper koji ves diffluje, kako sami vidite.

[Adresa:] All'illustrissimo signore signore Nicolò Mattia Messich etc. signore ed padrone mio riveritissimo, colendissimo. Per Mantuam. Zagabriae.
7. Bologna, 2. listopada 1736., XV 25/B V 98.

Cordialissime domine frater!

Magnum tuum in me amorem profecto (confiteor) demonstrasti, amantissime frater, dum litteris emblemata illa inseruisti pro quibus eas, quas mortalium aliquis scit potestve dare gratias, tibi et ago et refero, continuoque vita hac durante tibi remereri et gratus esse studebo. Profecto omnem libertatem perdidi et amisi, quia beneficium accepisse libertatem est vendere, nihil enim unquam aut peti aut juberi a me, amantissime frater, poteris, quod tibi negabitur. Tu pars sicut cordis mei semper fuisti, ita et rerum mearum, arcanorum, totiusque vitae semper eris et futurus es et arbiter et socius. Pro te vitam, pro te sanguinem, pro te omnia mea paratissimus effundere ac destruere. Et si stricta et sancta lex est conjugii, eadem profecto, si non arctior, nostra futura; sancta, quia animorum, stricta, quia nulla unquam lege, nulla vi, nullo impetu, imo neque morte dissolvenda. Neque haec me assentationis ergo scripsisse authumes, scis enim, nos haec aspernari et rejicere, sed profecto ex vero et amico sensu et affectu scripsisse existimes. Atque utinam omnes sensus et affectus bene tibi exprimere possem, quos corde, quos animo patior et habeo. Illud tibi sufficiat, te a me amari vehementissime, in cujus rei confirmationem medio reverendissimi domini patroni nostri, quem mihi invidebas, et ego eundem a me divelli fero molestissime,

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.