Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 6-1 --

In aeternum amen. Fratrum amantissime cordialissime!

Delectaverunt me plurimum tuae litterae, frater cordialissime, tum quia tuae, tum quia sanum et incolumem te valere vivere ex eis intellexi, ac deinde, quia plurimos fraterni amoris affectus ex iis habui, quibus et me vacare oporteret, nisi et lassae debilitataeque maximis caloribus vires et plurima negotia peragenda prohiberent. Illud tibi tantum sufficiat: quod vere in Domino amem te, nec etiam de reciproco amore tuo ambigo. Quas a me postulasti chirotecas, certus sis, aquires, et quidem Balthasaris tui (debilibus licet) formatas conceptibus, qui tamen spero te plurimum recreabunt, primusque eris, qui relictis antiquitatibus novi quid etiam et elegantis portabis. Reverendissimus m dominus rector Suas accepit longe jucundissimas litteras, ad quas tamen distractus variis respondere non potest, certus tamen sit, quod omnia, quae in litteris ad eum perscripsit, sit ipsi allaturus. Ego per reducem Ligutichium ad dominum fratrem relegaveram unum strophium sericeum, quod tn, uti ex datis ad me auguror, non accepit. Idcirco, si alicubi cum eodem profuga convenerit, ab eo secure strophium sericeum cum litteris meis et ad se datis diligentissime requirat, et num aquisiverit, certiorem suum Ionatam reddat. Et si molestum non erit, sicitabitur ex eodem Ligutichio, an aliis epistolas tum meas, tum reverendissimi domini rectoris ac aliorum collegialium iis ad quos spectabant reddiderit, et si neglexit hactenus, dehinc non tardet, cum nullum jus habeat ad eas supprimendas.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.