Matijasevic Karamaneo, Antun (1658-1721) [1716]: Ferocia Turcarum per Christianos Compressa, versio electronica, 262 versus, verborum 1629, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - carmen; poesis - epica] [numerus verborum] [matiasev-caraman-ferocia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- f83v --
Hinc nuper Geticas internecione phalangas
Non procul a Graecae muris audivimus Albae
Teutonicae virtute manus, duce Principe caesas
Eugenio, toties cui dulcis adorea cessit,
Et cui fraena suo data sunt a Caesare rerum.
Ille quidem tali pugnavit in acre Scytharum
Dexteritate genus, disciplinaeque tenore,
Vt non possit homo, sed numen ab axe videri
Delapsum tantis qui dudum viribus auctos
Tam bene, tamque brevi victor confecerit hostes.
Sic impendentes nostris cervicibus enses
Cum vita posuere Scythae, qui tota cadentes
Viderunt sua castra capi, vertique superbas
In praedam properanter opes: et quidquid arenae
Nobilibus vehit Hermus aquis et dives Hydaspes,
Diripitur: milesque frequens sibi vendicat aurum,
Trux quod Hyperboreis Arimaspus gryphibus aufert.
Ingens rumor adhuc inibi tunc esse reperta
Ter quinquaginta, septemque bis aenea torvi
Mavortis tormenta refert, congestaque magnae
In belli sumptus instantis pondera gazae.
Caetera quid referam? Poterant tentoria dici,
Et capti fortasse boves, multique cameli,
Bubalus atque frequens, et oves ibi praeda fuisse
Cum cunctis carris, equitumque cibaria turmis
Suffectura diu, peditumque subinde catervis.
Ista mihi reticenda puto, ne bellica multa
Matijasevic Karamaneo, Antun (1658-1721) [1716]: Ferocia Turcarum per Christianos Compressa, versio electronica, 262 versus, verborum 1629, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - carmen; poesis - epica] [numerus verborum] [matiasev-caraman-ferocia.xml].
|