Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 22 --
Vi capit, et Turca jubet amodò vivere lege.
[ERROR: no reftable :]1556.
Impendent valido tandem sua fata Sigeto,
[ERROR: no reftable :]1530.
Quod Rex aggeribus cinxit fossisque Joannes:
Hoc Marte oppugnat ferus Halil Passa potenti,
Mensibus addendo menses, noctesque diebus;
Ut nullum omittat praeclari militis atque
Egregii Ducis officium, bellator ab annis
Ad senium teneris: prudentia nemque Strategi
Bellantisque valor vincunt, referuntque triumphos.
Sed major fortuna meis, quia justior, armis
Favit: ut obsesso potuit nil Turca Sigeto,
Quin profligatus Duce Zrino Lenkovioque
Pro vita fugit, justae cedendo triumphum
Causae, dante Deo: stragem tamen attulit antè
Vicinis terris, vicîs pagîsque crematîs;
Vincere cùm nequeat, gaudet nocuisse Tyrannus.
Regia Ferdinandus proles hoc tempore venit,
Fortunae laturus opem cum milite nostrae,
Militiae Dux ipse, Ducum veneranda corona:
Restituique mihi depulso Thrace Bobovac;
Ausoniis Fabiam, corrupta voce Baboçam
Unnis, et circùm castella jacentia, nuper
Non protecta satis quae vi sublegerat hostis.
Ut Pacis clemens, sic Belli tempore fortis,
Laudatur Princeps armatus tempore quovis,
Ense gerens Bellum, sceptris in Pace coruscus.
Sic mihi trans Dravum clemens fortuna favebat,
Ast Unnae Savoque nimìs contraria, Turcos
In mea rura vocat, ferro flammisque cruenti
Obvia posterruent: tunc Urbis Zagrabiensis
Depopulatur ager. Quò me jam tuta recondam?
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
|