Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 157 --


Iam gemitu fera corda quati: iam spiritus aeger,
Turbidus, abruptis pressi mugitibus oris
Nil certum humanumque sonans. Quòd si qua viam vox
Repperit explanata magis; quid tristius illâ,
Eumenidum propius quid vocibus? Haud sibi percunt,
Haud soboli, haud Superis infanda extrema precari
Omnia. Quàm tetrum atque immanem dixeris intra
Sese animum, cuius tam formidabilis ipso
In vultu effigies? Talem tibi finge, mouendam
Ad Superûm qualis pacem ex Acheronte profundo
Effera Tisiphone ruit, immanisve Megaera:
Dextera cui trifidam sumanti vertice taxum
Concutit, et similes iaculantur lumina flammas:
Innumeri, toruae crudelis gloria frontis,
Tempora squamiferis praeuelant orbibus angues:
Parsque humeros ferrugineos, et torrida lambit
Colla, iacens; pars ad vulnus librata supernè
Erigitur, nigramque animam, piceoque veneno
Sibila tincta vomens, rapidae micat agmine linguae.
At iuxta geminum quatiens Discordia fetrum,
Et lethi furialis amor Luctusque, Pavorque
Diraque Saeuities, caecoque Insania vultu
Insidiaeque, Minaeque, cohors inuisa, sequuntur.
Talis, vel si quae truculentior altera fingi
Forma potest, Irae est animum versantis imago. 6
6. Iam quis inhumanas clades, lugendaque pestis
Tam rabidae valeat memorando exempla referre?
Hinc celeres ad tela manus, collisaque campis
Agmina, sanguineis turbati fluctibus amnes,
Saeuitum in proceres, immissa incendia tectis,
Funditus excisae miseris cum ciuibus vrbes,
Iusque datum gladijs, latèque per obuia ductum
Guttura, nullo aeui, aut sexùs discrimine, ferrum.
Quin mors visa leuis, naturaque tota sagacis
Barbariae ingenio, et lentis seruire coacta
Supplicijs. Proh quae (tantum nescisse fatentur
Eumenides, purgantque suas hoc crimine tedas,

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.