Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 5 --


Qui fuit, et quo non alium Mauortia virtus
Celsiùs imperio, ac praestantibus extulit Ausis.
Ille tamen Mundum fortuna, hanc nomine mensus,
Occidui terror, Solis dominator Eoi,
(Credetis? Famae iuranti credite saecla)
Terrarum exigno queritur se limite claudi,
Multa gemens, sortemque hominum, inuidiamque Deorum
Increpitans, Mundo imperium quòd terminet vno. 8
8. Tene ego, magnorum regnator maxime regum[ERROR: no reftable :] Iuvenal. Sat. 10. Valer. Max. lib. 8. cap. 15. ,
Tristia sollicito laxantem pectora questu
Audio? Mortales at si Dea caeca beatos
Fingeret, externi si gaudia muneris essent;
Quem minùs hi gemitus, minùs haec lamenta decebant,
Quid tibi cum lacrymis? Rerumne angusta videtur
Summa, tot immani terras ditione tenere,
Tot populis dare iura? Oculos dimitte per omnem
Auroram: totum hoc Orbis tua fraena momordit,
Te dominum veneratur, et instar Numinis horret.
Per tua centeni longis erroribus arua
Lassantur famosi amnes, circumfluus auro
Pactolus, Tigrisque rapax, gemináque superbus
Hinc Asiam, Europam hinc Tanais contingere ripâ,
Euphratesque, Indusque pater. Vix flumina primis
Hospitibus noscenda dedit; te noscere Nilus
Incipit, et magno plenus, quàcunque vagatur,
Nomine, caeruleis septena per ostia nymphis
Orbis Alexandrum victorem nunciat, et iam
Aequora iuncturum domitis Neptunia terris.
Sortis auaritiam damnas? O pectoris ipse
Veriùs ingrati damnandus crimine! Nam quid
Illa nocens, nimij nisi fors peragenda fauoris
Sit rea? Te Pellae (magnarum exordia rerum
Fac animo redeant) Pellae te è finibus arctis
Misit in imperium, quo non ingentius vllum,
Perpetuos relegens Conuexa per ardua cursus,
Viderit Hesperio, vel cardine Phoebus Eoo.

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.