Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 143 --


Ventorum durare ausus, hyemisque rigores?
Nec tamen humanos victus iuuat illa, secundis,
Aut parit, imponi deceat quae, munera, mensis.
At malum Hesperiam felici ponere curuam
Diuitis autumni (centum licet vndique seruet
Auriferam syluam vigilum tutela draconum)
Hyberni quoties faltus, tristesque pruinae
Vrunt, et rigidi grauis inclementia caeli?
61. Adde, quòd in vegeto vitiorum pabula gliscunt
Corpore, degeneratque hebeti confecta saginâ
Mens animi. Quae non stolido molimina voto
Aggreditur, quibus vrgendis vis improba coeptis
Abstinet? Hinc Phelgraeae acies, consertaque tellus
Syderibus, montes aggesti desuper altis
Montibus, et pauidae vasta ad conamina nubes.
Donec ab immani reiecta potentiùs auso,
Cumque suis, frustra emensum per Inane, voluta
Molibus horrendum in praeceps, îjsdemque sepulta
Et caelo meritas pubes temeraria poenas,
Et terris, Superos ne impunè lacessere quisquam
Posse putet, dedit exemplum memorabile. Vires,
I nunc, indomitas, roburque exposce superbum.
72. Aequior illorum gemitus, quos lucis egentes
Perpetuùm squalens, nullique domabilis astro
Plusquam Cimmerijs nox circumplectitur alis.
Sed tamen his pariter sua sunt collyria, sortem
Queis miseram, tristesque ferant moderatiùs vmbras
Nempe dies oculos si fugit et aureus aether;
Vnà etiam ingrati occursus, et dira videri
Spectra latent. Nusquam stricti Mauortia ferri
Lux aciem, nusquam criniti syderis horror
Vulnerat, aut piceis prorupti nubibus ignes.
Non maris insani rabiem, non saucia foedis
Corpora vulneribus, putrique fluentia tabo,
Non, quae saepe venit letho funestior ipso,
Instantis faciem coguntur cernere lethi.
63. Iam quantum lucis pretium fatearis adempte,

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.