Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 115 --


Nil tamen Astraeae ad lances et iura vocandum,
Praetoris rigidâ nil dignum admiserat vrnâ,
Parca quidem, rerum sed non nisi parca suarum.
Vnde igitur lites, si denique sera reposcit,
Annuit vtendum nunquam permittere, munus?
Ergone, quòd facilis, culpetur? Praemia spargens,
Probra metat? Rea non fieret, si parcior, esset?
Arguis iniustam. Quantò tu dignior huius
Nominis inuidiâ: pugnes aliena, vetante,
Qui, Domino, retinere: dati neque pignoris vsum
In merito, sed onus reddendi in crimine ponas?
10. Esto, infida tamen te laeserit, vt memoras, sors;
Cur ideo noceas tibimet crudeliùs ipse?
Abstulit illa suos, rerum vilissima, census:
Cur reliquos fructus, melioraque, prodigus vltro,
Ad cumulum damni abîjcias tu munera, dulcem
Laetitiam, sophiaeque iubar, cordisque vigorem?
Haec hominum felix possessio, quam sibi recta
Mens parit: hanc, duri quaevis iniuria fati
Externas populetur opes, sit cura tueri.
Magnanimi exemplo est virtus Stilponis ab hoste [a] [ERROR: no reftable :] Sen. Epist. 9 et Laert. in eius vita.
Direptis patriae, qui, moenibus, vndique planctus.
Vndique dum tristis volitat dolor, et sua nemo
Ciuibus e reliquis non deflet damna; rogatus,
Quae sua priuatim communi in turbine clades,
Dij meliora, iniquit. Clades procul omnis. Auarus
Nil rerum eripuit praedo, eripietve mearum.
Quae priùs obtinui, vel nunc intacta supersunt.
Scilicet incoctam generoso robore mentem,
Sublimesque animos, et docti pectoris artes,
Haec sua vir sapiens rabatur: caetera, sortis,
Quae, breue depositum, nunquam Stilponis in aere
Duxerat, haud ablata sibi, sed reddita sorti
Credebat Dominae. Parili ratione cauendum
Et tibii, ne proprij laesum quid fortè periculî,

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.