Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 26 --


Sic illi in tumulis, vel post sua funera, viuunt. 35
35. Audio. Fortunae hoc igitur iam limite regnum
Desinit: haec lauti pulcherrima praemia censùs,
Egregium nomen, titulorum grandè sonantùm
Splendida congeries, turbae plaudentis honores,
Certaque post cineres mansurae pignora famae.
His, velut humano tu culmine celsior, infra
Teriigenûm vulgus, ex aequo Numina spectas.
Proh Superi, et Ratio sanctissima! Nilne ego, talis
Syncerum morbi quia me voluistis, et hasce
Quòd vocet, illorumque aliquis dum praeterit, Hic est,
Hic ille, attonito iactet fremebunda susurro.
Quid priûs hìc, vanum, celebrat dum talia, vulgus;
An proceres mirer, vulgarem qui sibi propter
Stultitiam plaudunt, alieno errore superbi?
Vt fatear, veram laudem, meritisque repensam
Haud pretij vacuam; (vel debita praemia quamvis
Negligit, ipsa suo virtus, animosa theatro)
Quae tamen externi contingit nomine censùs
Diuitibus, tam ficta, leuisque est gloria, verae
Fortuitas quàm nuper opes bonitatis inanes
Vidimus, eximijque suis nil addere fructùs.
Anne igitur sanus, vel qui tam friuola plausu
Immerito decorat; vel qui deliria propter
Plaudentûm fastu sese miratur inani?
Corrige iudicium Stultorum; nil habet amli
Sors tua, nil pulchri. Excellis, quia desipit Alter.
Magna igitur sors haud aliud, quàm insania magna est. 36
36. Hac externa tenus, quantovis munera cultu
Detineant oculos, pro vilibus, atque minutis
Exhibui, domino veluti mouisse senatu,
Plebis et obscurae in numerum censumque referre
Contentus: iam porro Boni neque nomine digna,
Noxia quin magis euincam fugiendaque. Summus
Nam nihil in terris author cum finxerit, omni

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.