Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 27 --


Dote Boni vacuum, nulloque optabile fructu;
Communibus solet illa Malis adiungere sensus,
In quibus, vt nonnulla Boni sit portio; maior
Obruit hanc tamen haerentûm mensura Malorum.
At genus id miseram blandae sub imagine sortis
Temperiem nulli non vltro agnoscere promptum est.
Quantula sint pretij, vitae mortalis in vsus
Illius e donis veniunt quae, Commoda, plano
Iam, reor, est nobis pridem sermone peractum:
Nunc operae pretium fuerit Contraria nosse. 37
37. Nec mora: sexcenti se protinus agmine longo
Obijciunt, funesta necis libamina, morbi,
Dimidiaeque neces: auidi prurigo palati,
Saeuarumque voluptatum quos largior aequo
Aduehit ingluuies. Neque enim sapientia passim
Obuia, Fortunae exultanti imponere fraena,
Inter et illecebras, circumfusosque paratus
Luxuriae, iusto genium concludere gyro.
Certè Inopum solidis plerunque vigentia neruis
Corpora, nec multâ fessas trieteride vires
Aspicias: procerum paucos qua sorte potiri
Deliciae molles, vmbratilis otia vitae,
Et nimiùm blandi sinit indulgentia cultùs. 38
38. Quid tibi iam reliquos casus, properataque ferro
Commemorem toties, toties properata veneno
Funera? Non, Scythicae pecudis radiantia terga
Abstulit heroo quae remige, Thessala puppis,
Aequoreos tot passa metus sirenia praeter
Saxa licet, fracto concursantesque Profundo
Ferret iter dubium Symplegadas; obuia saevis
Quot locuples fortuna minis. Dulcissima vitae
Munera cum primis, epulas, somnosque timendum.
Gemmiferis natat in cyathis, lautoque sopori,
Importuna comes, Fraus accubat. Arma cauere
Haud satis: ipsa armis grauiùs saevire docentur,
Ipsa gerunt bellum pacis sub imagine dona.
Nulla fides generi: qui sanguine iunctior, hostis
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.