Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 35 --


Inde est, haec rarus quod compita transeat hospes.
Altera difficilis pariter via, dicta favoris:
Aspectu iucunda quidem, qua molliter ipsae
Incedunt Charites; dumis, spinisque carentem,
Quam Cypris illaesa possit decurrere planta.
Infidam tamen esse viam, crebrisque docemur
Funeribus, raptoque viae praedonibus auro;
Famae etiam fato; quibus et spes tollitur omnis,
Elysii nemoris, tutumque ad prima regressum
Otia privati, censent solatia, tecti.
Prima via est spinosa quidem, sed gaudia mille
Virtuti cognata tegit: patet horror ad extra
Difficilis vinci; sed quod latet intus, amaenum est.
Rectus enim, casta, quovis perfunditur actu
Luce animus, pectusque suo splendore serenat;
Subiectasque suo ridentem vertice nubes,
Pectoris innubem virtus conservat Olympum.
Altera laeta foris, sociae cui basia mille
Affigunt Nymphae: patet exporrecta favoris
Plena superficies, sed quod latet intus, acerbum est.
Pectus habent curae, et quae est maxima cura placedi,
Anxia continuo torquet precordia morsu.
Est secura prior quem nulla pericula tangunt,
Naufragiis ignota via, et sine Syrtibus aequor.
Altera confractis tot puppibus horrida salvo
Nec temone spei: totoque natantia ponto
Littoribus lacerae mittunt fragmenta carinae.
Immunis culpae prior est via, tramitis error
Hic nullus, vigili virtus quam mente tuetur.
Altera sed vitio gaudet; seu fanda secundent
Sive nefanda viam, non est quod curat honestus

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.