Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 36 --


Aulicus, obiectae modo sint ea commoda metae.
Seria prima via est, et falli nescia, qualis
Virtutem decet: at facilem movet altera risum;
Huic totum ridenti etenim quia pendet ab ore
Robur, inane labris postquam ridentibus astrum
Defecisse vident, quae mens pendebat ab uno
Risu, multiplices patitur delusa cachinnos.
Tale est, augustas quod mox intrantibus aulas
Occurrit bivium, quo primum haerere recentes
Incipiunt animae: sed dum sua commoda librant
Quam plerosque viam cernunt decurrere, tentant.
28 Hic haesit Caietanus, biviumque praealta
Explorans animi specula, non simplice tritae
Ingemuit terrore viae: et cui aulica laudis
Ambitio, paenalis erat qui lumina fumus
Sauciat, et quem dilecto prae Numine nullus
Solicitabat honor; pro vana nominis umbra
Hanc tentare, avidi maesta quam sorte Quirites
Infamem fecere viam, deliria mentis
Humanae, et tormenta aulae servilia dixit.
Hic animo pendere diu praeclara Thienem
Non passa est virtus; bivii nam laevus amaenum
Monstrabat qui trames iter, virtute magistra
Despexit; filumque viae laudabile dextrae
Arripiens, partum vitio damnavit honorem.
Hic signata licet raris vestigia plantis;
Mox labiis, ea quod virtus impressit, adorat.
Infestant hanc monstra viam, sed lumine solo
Quae virtus Heroa domat: constantior aulae
Occurrit levitas, quae verbis obvia prodit
Compositis, fractoque inter mendacia gestu
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.