Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 107 --


12 Urbs ea prodigium est, nisi plura velimus in illa
Dicere prodigia. Adriaco stat condita ponto,
Italiae primas aequat quae civibus urbes,
Imperio superat: liquidi Regina profundi,
Quam tamen irato nunquam ferit Adria fluctu:
Accessurus enim Dominam, prius ille remota
Placatus spumantem animam deponit arena.
Bello ingens, nec pace minor: gravibusque Minervae
Condecoratorum studiis, armisque potentum
Heroum mater, quorum felicibus ausis,
Barbara Bistoniae rubuerunt cornua lunae.
Nec Marti hic cedit pietas; augusta stuporem
Divorum delubra cient: extranea sacras
Marmora conficiunt aedes: quod nesciit, impar
Obstupuit natura decus; mirata quod inter
Adriacas Aegea undas translata Carystos,
Aut Venetae Phariam trudant imitantia lymphae
Saxa Paron; vel fortasis glaciata sub Axe
Aequora brumali, sacras sustollat in aedes,
Atquae nova pius arte labor durare gelatas
Cogat aquas, solum Austrino sudore notantes
Matrem habuisse Thetim. Publicum privatus adaequat
Exemplum fervor; pietas nec civica saxi
Maiestate minor. Messis sperata, Thienis
Accendit studium, coelestes commoda fructus,
Apta Theatinae ostendit cultura palaestrae.
Firmatis igitur votis se devovet urbis
Praesidio Venetae, Romae male tuta Thienis
Relligio: sic natali faecunda recedit
Planta solo, pomoque alia tellure sepultae
Radices meliore placent: perpessa furorem

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.