Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 101 --


Principis Austriaci. Si fors tua Carole Caesar
Culpa aberat (cuius te immunem, externa ferebant
Signa quidem; dixere tamen contraria verbis
Facta fuisse tuis: sunt quae te Carole possent
Arguere: aeternae tolerata opprobria Sedis,
Atque sui Capitis protracta iniuria, carcer:)
Vel saltem tuus error erat, quod pectus iniquum
Liligero Regi, fidum tibi ferre putares
Obsequium: et quem nec natura, nec ullus Iberi
Sanguinis affectus, sed splendida Maiestatis
Delusae improbitas tibi commendavit amicum,
Infidum Austriacis pectus praefeceris armis.
Borbonius propriae mentis malesana secutus
Consilia, Hispano Latium pervadere ferro
Constituit: tulit ille quidem victricia Romam
Signa; sed ingressu, medio pila ferrea cruri
Impacta exclusit: si mortuus ille nequivit
Afferre excidium; stragem violentius auxit
Imperio vacuus, plenusque cupidine miles.
Sed memorare piget rabiem; nec templa, nec aras
Tutata est pietas, non custodivit inunctos
Relligio Mystas, non primae summa tiarae
Maiestas, sacram in Petri ludibria Sedem
Continuit: dirus perverterat omnia Mavors.
5 Indigne pressa tunc Caietanus in Urbe
Adfuit; et si quo rabidus mitescere tortor
Consilio posset, probat irrequieta Thienis
Maerentis pietas: trucis obsecrare furorem
Militis aggressus, leni prosternere suada,
Tentavit rabiem, tantum quo sanguinis imbrem
Sisteret; immitemque regi ratione, monebat

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.