Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 100 --
Armorum strepitu, quondam fatalibus Orbem
Terrebat signis; Gothico Romana furori,
Sic nudata gemit, victori impervia Paeno
Maenia: nec lacrymis parcit, tabescere cernens
Continuis ferri vicina fragoribus arva.
Postea Vandalicus portis, Urbique pepercit
Si Mavors; Gothicis obiecta securibus auri
Pondera, fatales iugulis potuere sarissas
Arcere: hic flavo virtus Romana metallo
Vitam, quod vel anus timidae potuere, redemit.
Et licet externus per saecula quinque, tuorum
Murorum flexus non exploraverit hostis;
A longe, peltata tuas suxere rapinas,
Agmina; servasti missis tua maenia donis.
Nec sic tuta satis: Lybicis post venit ab oris
Maurorum numerus; non hic te parva reliquit
Gaza, suburbanis raptis Duce Massare templis.
Tale fuit Romae fatum: sublimia magni
Excipiunt casus: mors non incerta ruinam
Ex alto sequitur: toties tamen erutus Urbi
Aeternae tumulus, quod Roma sit unicus Orbis
Phaenix, nosse docet: crebro prostrata, priorem
Et vitam, et formam, robur molemque resumpsit,
Cuius felices certant pro foedere reges.
4 Hactenus augustam ferro, mera perdidit urbem
Barbaries: sed quis credet si dixero: Roma
Austriacum passa est Martem, qui saevius almae
Urbis opes, aurumque tulit, Divosque fidemque
Acrius explosit, Fidei quam nescius atrox
Vandalus; et Gothicas minus expavisse secures
Innocuum civem, quam sancta gelasset ad arma
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
|