Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 18 --


Intacta Numen te Relligione vereri.
10 Ingemuit dictis Aether, auditaque movit
Impietas animos: gemitus hac voce secutus
Divorum Princeps: ergo mea Numina tellus,
Ridet, et impuri spernit libamine cultus?
Dogmata coelestes abolet spirantia gazas,
Pollutasque novis deturpat ritibus aras?
Quae causa est superi, quod aperto currat in omne,
Tramite terra nefas? tragicam casura ruinam
Effigiat pietas, nec qui sua terga cadenti
Supponat Divae; nec adest qui penè ruentem
Sustineat fidei generoso pectore molem.
Italia exurge, ingentes quae saepe dedisti
Casibus adversis Heroas, idonea sacrae
Nomina militiae; laeto quibus obvia vultu
Victrices ibat nectens Victoria lauros.
O quoties illi, dextra non deside causam
Sustinuere meam, cum nostrum lividus Orci
Imperium furor impeteret, populosque fideli
Devotas cultu, verum ridere docebat
Impietas Numen: sacri cum Legis avitae
Nutarent ritus, fortes dedit Itala tellus
Atlantes: qualis fuerat quem fertilis olim
Umbria progenuit, qui fortia terga ruenti
Est Lateranensi visus supponere moli.
Vestra parem fatis iterum praesentibus, ecqua
Proferet Heroem regio, cui nobile flammis
Coeligenis pectus, spretus corroboret aether,
Bacchantemque solo victor compescat Avernum?
Ausonias iterum Numen dum prospicit urbes,
Terra tuas, inquit, cumula Saturnia palmas;

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.