Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 17 --


Hoc etenim necdum capio, mens dextra severo
Ingenii necdum potuit comprendere nisu;
Qua ratione premi verax potuisset ab isto
Impostore fides; votum nisi dulce fuisset,
Tot populis, et principibus, voluisse perire.
Vos quibus ob noxas, grave credebatur avitae
Legis onus, vitio mentis, non pondere legis
Errastis: vobis morum languore solutis
Falli dulce fuit, quod vitae in fraenibus ausis,
Haeresis ad speciem foret opportuna tegendis.
Sed frustra est, et inane sequi quod vestra colorat
Crimina: quantumvis lateat sub tegmine culpa;
Et scelus, et fraudes Nemesis divina revelat,
Ultricesque, fidem, parat offuscantibus umbras.
9 Quis modus huic pesti? medicane Machaonis arte
Experietur opem, turpi lymphaticus aestu
Orbis, et insanam discet deponere mentem?
Sed video, ut maerens sparsis incompta capillis,
Curva genu, flentesque oculos ad Sydera tollens,
Relligio ante Patrem superum gemebunda perorat.
O Pater, et Coeli rector, cui sydera prono
Poplite lunantur, cernis quo spreta dolensque
Relligio squalore gemo, fremit undique dirus
Hostis, et iratus mea funera poscit Avernus.
Anne sines rabidam de Relligione triumphum
Ferre stygem? spernor, premor, impetor, atque rebelli
Succumbo prostrata manu; mea pene videtur
Conclamata salus: tu cuius summa superbi
Et metuunt iura, et reverentur sceptra tyranni,
Affer opem Divae: tu vindice disiice dextra
Sacrilegos ausus: redeat lux prima, sciantque
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.