Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 16 --


Romanamque fidem: votum hoc si robore maius,
Nequitia non maius erat: pars Arctica tantum
Convulsa est, frigensque Aquilo; stant caetera primo
Fixa loco, puraque fide: simul erigit ingens
Spes animum; quod pars etiam inclinata resurgat.
7 Fare tamen veri Doctor, si credere fas est,
Tu quis es? unde venis? quali nova dogmata signo
Contestata probas? an pravo mitteris orbi
Nuncius e Coelo? sed quae Caelestia profers
Officii documenta tui? blasphemia, fraudes,
Ebrietas, odia, incestus, periuria, mores
Sacrilegi, rabies, verba impia, vita superba,
Sunt fidei portenta tuae: quo te Axe profectum,
Pellendis hominum, effudit quas Roma tenebris,
Suaderi Eoi radiis manifestius astri,
Insensate putas. Erro quam perfidus affers
Doctrinam, pura est, inquis: nisi credimus uni
Prodigio, nihil est quod credimus: ecce stupendum
Signum: cum puro vita impurissima verbo
Et tibi vis credam? quod sis a daemone missus,
Certum habeo: mittitque suos styx dira prophetas.
Dic Erebi interpres, cur te tamen aethere missum
Fingis? ut hunc similis, dices, qui misit adaequem,
Mendax mendacem: quo robore nititur omnis
Haeresis, haec germana sui sunt fulcra furoris.
8 Qui potuit fieri, regum ut sapientia tanta,
Tantaque nobilitas, animi vis, tantaque virtus,
Et tantus procerum splendor, manifesta probarit,
Et Stygiae amplexus fuerit ludibria fraudis?
Vos tamen Arctoae bellaces discite gentes:
Impia Lutheri non vos doctrina fefellit:

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.