Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Petri Gozzi
Hic situs est ille, qui scripsit opuscula mille. Et fuit in Stagno praesul moderamine magno. Vir rara doctrina, et de meliore farina. Nomen erat Petro prose, et memorabile metro. At domus illustris longinquis Gozzia lustris. Septuaginta annos habuit sensus bene sanos. Postea dormivit in pace, funus obivit Ragusianorum sacer ordo Praedicatorum, Et posuit pulchrum sublimi in parte sepulchrum. Quisquis ades, sospes sic longum vixeris hospes, Dic requiescat amen per omnia saecula flamen.
Marulli E tripode hoc Phoebus, sortem quaerente Marullo, Si cupit hic longum vivere, vitet aquas. Vitat aquas ergo. nec traiicit aequora, quamquam Strata silent, quanquam spirat et aura levis. At perit infaelix Caecinnae extinctus in unda, Sic dum fata fugis, fata subinde petis. Marco Marullo homini Graeco, et magni nominis Poetae, Genethliaci fatalem aquam
praedixerant. Mare itaque de industria vitabat, et cum Florentiae Graecas doceret, ut Venetias
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.