Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 87 --

intemperie calamum manus sustinet, et quamvis ad luculentum ignem sedeam, totus tamen horreo, totus contremisco. hui; Kalendae Maiae appetunt, et praeter nivium tribus cubitis terra altiorem, nihil est quod intueri possis, ubi nunc rosae (ubi Lilia) imo, ubi cerasa? Et apud nostros Lusitanos praecocia pruna? sane ut est in fabulis Homericis Sutrinam illic aperire, quam hic regnare malim. At sudavit, et alsit, inquiunt, vino madens sudabat lippus ille, et Lucanae puellae amoribus intentus ociose cantillabat, cum has nugas in litteras mitteret, quod si Mosae glacies, et frigora expertus esset, non ita ineptiret, sed torpentes manus ad ignem. Cras, si mitior aura spiraverit, Lovanium rheda vehar, illic litteras tuas expecto.

B. V. Leodii apud Eburones xxv. luce April. qui dies D.Marco festus est 1536.
Dialogismus inter honestum adolescentem, et pudicam virginem habitus. Adolescens.
Mane fuit vidi, cum surgis forte Neaera,
Visa Dea es, roseo quae vehit ore diem.
Nox erat, et lenem carpebas fessa soporem,
Talis infido Cressa relicta viro.
Virgo.
Occurris cum mane Mihi, ni purior ipsa
Luce nova exoreris, lux mea dispeream.
Quod si nocte venis, iam vero ignoscite Divi.
Talis ab Occiduis Hesperus exit aquis.


Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.