Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 88 --

Adolescens.
Lux mea poma tibi modo lecta ex arbore misi.
Si me mutuo amas, disce, quid illa velint.
Pulchra quidem nunc sunt, et suave rubentia. verum
Non odor ille diu, nec nitor ille manet.
Sic ea, qua polles, et qua mihi dura minaris
Insomnes noctes, et sine luce dies.
Tempore forma cadet. Quare cape gaudia amoris,
Dum licet, haud quamquam, quae volat hora, redit.
Virgo.
Care mihi ante alios omnes tu poma dedisti.
Dispeream, si non hanc ego dono rosam.
Dum viret haec foliis bene olentibus, appetit aeque
Carpere purpuream vir, mulierque comam.
Arida ludibrio est. sic virgo, cura pudoris
Cui bona, mille venit sponsa petita procis.
At vero si quis teneris illuserit annis,
Iam non virgo solet moesta sedere domi.
Adolescens.
Cernis ut inter se nivei coiere columbi?
Ut volucrum rostris insidet ales Amor?
Urit amor volucres, tu dulcis nescia flammae?
Prodigio est. Venerem si qua puella fugit.
Virgo.
Cernis ut arenti consedit sola sub ulmo.
Turtur, et amisso compare triste gemit.
Turturis exemplo si qua est bene sana puella,
Illa, sui tantum flagret amore viri.
Vade retro

Vade porro


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.