Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Panis biscoctus.
Ambrosiam dices, adsit Silene Falernum. Sin minus, hic panis nauticus esse solet.
Aqua.
Potus aquae gelidae claudat tibi Pontice caenam, Turbidus offendat ne vapor ille caput.
Vinum.
Is ipse vero veriora prodidit.
Vernaza Veronensis.
Si Veronensem gustabis mane liquorem, Hic etiam dices, stat sua Creta Iovi.
Vinum Dulce in Phaliscis.
Clamat Belga senex, cum gustat vina Phaliscis, Bacche pater Rheni dulcia musta bibo.
Cervisia populis ad Boream degentibus familiaris potus.
Cum puer Austriades pranderet Karolus, illi Cervisiae primus, dulcis et haustus erat.
Cremor lactis.
Non prius apponit lactis caupona cremorem, Quam scyphus e Cretae nectare plenus adest.
Provatura Romana.
Quae mammilla mihi Romano venit ab agro, Si prius igne tepet, gratior esse solet.
Caseoli Rhaugioli ex agro Senensi.
Optabit Tuscis sedem sibi figere Senis, Qui pyra gustabit mixta rhavagiolis.
Caseus Parmensis.
Si dederis massam Parmensi e lacte coactam. Unum oro medicus ne nimis esse velis.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.