Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quae sint mala brevia, optime declarat Petrus Victorius.
Mala insana Hispanice berengenas.
Mala insana sumus, quae cum Proserpina Diti Nuberet, adposuit fercula prima Ceres.
Mala.
Dum fortuna fuit, et dum Granata manebas, Ante acies ibant punica mala tuas.
Mala eruginosa sive Baionensia.
Fac, prius ut gustes, nam sint licet atra colore, Dispeream, si non aurea mala putes.
Mala Cydonia.
In Capitolinas aedes cum veneris hospes, Quae gerat Alcides aurea mala, vide.
SCHOLIUM.
Romae in Capitolio colossaea statua Herculis ex aere visitur mala Cydonia deaurata manu gestantes. Quod Mihi indicio est, ea mala ab antiquis aurea dicta fuisse. vidi an. 1552.
Mala persica.
Ne quis Ulyssaeis carpat pendentia ramis, Persica, nam regi poma dicata sumus.
Glandes.
Deliciae glandes hominum, dum prisca manebant Saecula Saturni, nunc sumus esca suum.
Castaneae.
Pellimus inclusas ventris, non gignimus auras. Frivola sunt contra si qua Galenus habet.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.