Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cum generum ascisces, carmen vulgare notabis. Strenuus ignavo praestat asellus equo. Dum renovat veteris fastos Gregorius anni, Labuntur tacito certius astra polo. Heu male civiles animos corruperis auro, Quam virtute pares, tutior illa fides. Erubuit puer. ingenuos ea purpura mores Arguit. o qualis spes erit ille patris. Saepe nurus socrum finxit de melle liquenti. Ipsa tamen socrus semper amara fuit. Inter mille viros vix unum invenit Apollo, Prodigio par est foemina, si qua sapit. Quis furor? aut quae nam nostri haec infamia saecli. Frater uti fratrem rarus amare velit. Ne temere aetati fidas, nunc Maius amaena Fronde viret. sed iam bruma nivalis erit. Quod factum exemplo, factum quoque iure putatur. Feci ego cur? Caesar fecerat illa prior. Nulla aeque stabilis domus, aut Respublica fertur, Quam nequeat discors vertere seditio. Consilium temere ne des, nam mobile vulgus Omnia ab eventu facta notare solet. Marti cum Musis male convenit. ille duella, Mollia amant dulces ocia Pierides. Hostiles licet insidias vitare cavendo. Quid facias? cum quis fictus amicus erit. Ostentatores, et fumos vendere sueti, Vos vetus a nostro Caesare poena manet. Ad scopulum qui bis classes impegit eundem,
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596]: Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica, versus 5366, verborum 40443, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [numerus verborum] [didacus-p-cato.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.